*28:1 Fugit impius. Qui non est fortis, etiam si nullus persequatur, sponte fidem deserit: dum latrociniis, vel perjuriis, aliisque hujusmodi infideli se similem reddit. Justus autem quasi leo. In occursu bestiarum non trepidat, etc., usque ad quem nemo invitus amittit.
†28:5 Qui autem requirunt. Omnia animadvertunt electi, id est et futurum discrimen universalis judicii; et quibus operibus requies; et quibus pœna retribuatur æterna.
‡28:10 Qui decipit justos in via mea, etc. Qui per doctrinam hæreticam decipit amatores justitiæ, etc., usque ad exemplum etiam de casu ejus sumunt.
§28:12 In exsultatione, etc. Non de præsentibus, etc., usque ad quod et de paganis, et hæreticis, et malis Catholicis potest accipi.
**28:14 Beatus homo, etc. Ira judicii tanto districtior portabitur, quanto nunc minus timetur.
††28:22 Vir qui festinat ditari, etc. Qui augere opes ambit, peccatum negligit, more avium captus, cum escam terrenam avidus inspicit, quo stranguletur peccati laqueo, non agnoscit: cum quælibet mundi bona desiderat, quæ de futuro damna patiatur ignorat.
‡‡28:28 Cum surrexerint impii. Eosdem homines, quos justos dicit, quia justi, creationis ordinem servant: Unde in Job de pœnitente: Respiciet homines, et dicet, Peccavi Job. 33.. Quod est, Respiciet eos, qui naturam humanæ creationis custodiunt, et se peccando jumentis assimilatos agnoscunt.