*27:1 Ne glorieris. Ne securus sis aliquando de futuro; quia etsi hodie servis Domino qualis esse in futurum possis, quomodo viam finire, prorsus videre non vales. Beatus homo qui semper est pavidus.
†27:3 Grave est saxum. Grave est, etc., usque ad ita mentis quoque motus examinant et castigant. Ira stulti utroque gravior, etc. De quo supra, etc., usque ad et furori frena laxat.
‡27:5 Melior est manifesta correctio. Amor absconditus, illicitus, etc., usque ad quam studio similiter peccandi clam diligere.
§27:7 Anima saturata calcabit favum, etc. Anima divitum, etc., usque ad mortem ipsam pro Domino pati dulce habet.
**27:8 Sicut avis transmigrans. Sicut avis ova, etc., usque ad ne a bono, quod faciebas, desistas.
††27:10 Melior est vicinus. Melior est tibi, etc., usque ad, in Jericho, et incidit, etc
‡‡27:14 Qui benedicit proximo, id est, qui favore superfluæ laudis eum extollit, vel malis favendo, vel bona plus æquo laudando. Sed hic maledicenti assimilatur; quia vel in malo opere laudando confidentiam tribuit, vel in bono opere simplicitatem puri cordis minuit, ut quod superni amoris causa incœperat, humano favore finiat.
§§27:17 Ferrum ferro. Bona consolatio consilium sapientum: qui dum se invicem consolando instruunt, ferrum ferro acuitur.
***27:20 Infernus. Inferni tormenta non replentur, etc., usque ad si naturam haberent sine fine vivendi.
†††27:23 Diligenter. Pastori Ecclesiæ dicitur, etc., usque ad si tuo tempore bene paveris.
‡‡‡27:25 Aperta sunt prata. Aperta sunt modo pascua sacramentorum cœlestium, etc., usque ad ad spirituale subsidium data.
§§§27:26 Agni sunt ad vestimentum. Agnorum velleribus vestieris, dum bonis discipulorum obedientium moribus pastor ipse profeceris, eorumque laudabilia facta cernens, et in ornatu virtutum, et in calore dilectionis ipse gloriosus exstiteris. Hædis agrum comparas, dum peccatores ad pœnitentiam vocando, sublimiorem tibi in terra viventium locum acquiris.
*27:27 Sufficiat tibi lac caprarum. Tanta instantia pecus commissum pasce, etc., usque ad hædi pro pretio sanctorum, quibus nocuerant, ignibus tradentur.