*23:3 Pauperis quoque non misereberis in judicio. AUG. Ne scilicet contra justitiam pauperi faveas causa misericordiæ. Bona est misericordia, sed non debet esse contra judicium. Judicium autem dicit Scriptura, quod justum est. Ne quis autem propter hanc sententiam Deum putet prohibere misericordiam, opportune sequitur:
†23:4 Si occurreris bovi inimici tui, etc. Quasi fac misericordiam etiam erga inimicos tuos, cum potestas est a judicando libera; non enim cum reducis errantem bovem inimici et reddis, inter aliquos judex resides.
‡23:7 Mendacium fugies. RAB. Veritatem et judicium amat Dominus: et ad hæc exsequenda populum suum hortatur, quia non est personarum acceptor.
§23:10 Sex annis seminabis terram tuam. AUG. Quæritur quid colligant pauperes, si in septimo anno ita parcitur terræ, etc., usque ad sex annos cum colliguntur quæ seminantur. RAB. In senario perfectio operum, etc., usque ad qui seminat in benedictionibus, in benedictionibus et metet.
**23:13 Et per nomen externorum deorum, etc. Per nomen suum jurare permittit, non quod bonum sit jurare; sed quia sciebat homines pronos ad jurandum esse, non vult ut jurent per nomina exteriorum deorum, ne frequenti juramento inducantur ad cultum eorum. Sic et hostias non approbat Deus, mavult tamen sacrificari sibi quam idolis.
††23:14 Tribus vicibus per singulos a mos, etc. Fidem scilicet sanctæ Trinitatis hic exigit Deus: in Pascha enim immolatur Filius, in Pentecoste datur Spiritus sanctus, in Scenopegia paternæ majestatis potentia declaratur. Tribus vicibus per singulos annos, etc. RAB. Hoc est omni tempore præsentis vitæ et in sanctæ Trinitatis confessione, per fidem et spem et charitatem bonorum operum obsequia Deo creatori vestro exhibebitis. Pascha enim celebramus mense novorum, cum per sanguinem Agni immaculati ab Ægyptia servitute liberati, per spirituales aquas de veteri homine in novum transimus, non in vetustate litteræ, sed in novitate spiritus, quo in terram promissionis per gratiam Christi pervenimus. Solemnitatem vero mensis primitivorum celebramus, cum operum nostrorum, voluntatum, et sermonum primitias Domino consecramus; solemnitatem quoque in exitu anni, quando congregatis frugibus, id est virtutum fructibus, ad finem vitæ et introitum regni cœlestis pervenire contendimus; in tabernaculis septem diebus commemorantes, quia per omne tempus vitæ præsentis peregrinos nos esse agnoscimus, nec requiem hic, sed in futuro requirimus, sedulo curantes ne in conspectu Dei vacui appareamus. Solemnitatem quoque, etc. RAB. Maturis scilicet, frugibus, quando fructus totius anni collecti sunt, in septembri scilicet quem Hebræi Chaldaico vocabulo thisri, Macedones vocant. In cujus principio Judæi feriantes amplius tuba canunt quam in cæteris mensibus, et plura offerunt, in quo dies expiationum, et dies scenopegiæ quinto decimo die, qui est solemnitas Tabernaculorum.
‡‡23:19 Non coques hædum, etc. AUG., quæst. 90 in Exod. Quomodo intelligatur, ad verborum proprietatem nescio utrum possit reperiri, etc., usque ad postea vero passi sunt non agni in lacte, sed arietes in grege. STRAB. Moraliter. Hædus, id est peccator, non est in lacte matris coquendus, id est blanditiis dissolvendus, sed aspere increpandus et redarguendus.
§§23:20 Ecce ego mittam angelum, etc. RAB. Josue significat ducem populi, qui ideo angelus dicitur, quia ad voluntatem Domini annuntiandam mittitur; enim Græce, nuntius dicitur.
***23:22 Inimicus ero, etc. GREG. Radix cuncti mali superbia est, de qua dicitur Eccli. 10: Initium omnis peccati superbia. Sunt autem ejus soboles septem principalia vitia, inanis gloria, invidia, ira, tristitia, avaritia, ventris ingluvies, luxuria. Et quia his septem superbiæ vitiis nos captos doluit Redemptor noster, ad spirituale liberationis prælium Spiritu septiformis gratiæ plenus venit.
†††23:23 Præcedetque te angelus. RAB. Josue populum Isræliticum in terram promissionis induxit, septem gentes ejiciens, idolaque et aras eorum destruens. Mystice verus Jesus has gentes cum simulacris suis exterminat, cum septem principalia vitia et omne idolum inimici de cordibus nostris expellit, ut naturæ nostræ terram secure possideamus. Quos ego conteram. CHRYSOST. Habet unumquodque vitium in corde nostro propriam mansionem, quam sibi vindicans, in animæ nostræ recessu exterminat Isrælem, id est rerum summarum contemplationem, et adversari non desinit: non enim possunt virtutes cum vitiis morari. Sed cum ab Isrælitis, id est a virtutibus, fuerint vitia superata, locum quem concupiscentiæ vel fornicationis spiritus possidebat, castitas obtinebit: quem furor ceperat, patientia vindicabit; quem tristitia mortem operans occupaverat, salutaris et plena gaudio lætitia possidebit; quem acedia vastavit, excolet fortitudo; quem superbia conculcabat, humilitas honestabit. Itaque singulis vitiis expulsis, eorum loca, id est affectus, virtutes contrariæ possidebunt: quæ filii Isrælis, id est animæ Deum videntis nuncupantur: qui cum universas cordis expulerint passiones, non tam alienas possessiones rapuisse quam proprias recuperasse credendi sunt; quia secundum veterem traditionem, terram Chananæorum filii Sem in divisione orbis sortiti sunt, quam Chananæi violenter possederunt: unde justo, judicio Dei expulsi sunt. Voluntas quoque Domini possessionem cordis nostri non vitiis sed virtutibus deputavit, quæ post prævaricationem Adæ insolescentibus vitiis, quasi Chananæis, a propria regione depulsæ sunt. Cum vero per Dei gratiam diligentia nostra et labore nostro restituuntur, non tam alienam terram occupant quam recipiunt propriam.
‡‡‡23:25 Benedicam panibus tuis, etc. AUG. Alia littera: Benedicam panem et vinum tuum, etc. Quamvis hæ promissiones possint et spiritualiter intelligi, etc., usque ad quæ impii non accipient.
§§§23:28 Emittens crabrones. AUG., quæst. 93. Emittam vespas, etc. Hoc promittit Deus, etc., usque ad si aliquid a Christo dicitur. Alia littera. Emittam vespas ante te, et ejiciet Amorrhæos, etc. A plurali ad singularem numerum se convertit. Intelligitur autem ejiciet Amorrhæos, vespa, scilicet sicut locusta, sicut rana, non quod una sit, sed per singularem intelligitur pluralis.
*23:29 Non ejiciam eos a facie, etc. STRAB. Gentes istæ vitia significant, quæ nec simul, nec uno tempore in sanctis exstinguuntur, ne monstra terræ multiplicentur, id est ne in superbiam erigantur et vanam gloriam et hujusmodi. Nam cum sancti contra majora vitia pugnant et vincunt, relinquunt minora, et permittuntur dominari, ne per elationem gravius corruant. Unde Paulo datus est stimulus carnis ad custodiam humilitatis I Cor. 22..