*22:1 Si quis furatus fuerit, etc. STRAB. Secundum litteram quinque boves pro uno bove, et quatuor oves pro uno bove redduntur: quia bos quinque utilitates habet, ovis quatuor. Bos enim immolatur, arat, pascit, lactat, et corium diversis usibus ministrat; ovis vero immolatur, et pascit, lac et lanam tribuit. Allegorice vero per bovem Judæus quilibet intelligitur, quem si quis Judæus vendiderit, pœnæ legis subjacebit, quæ continetur in quinque libris Moysi. Per ovem Christianus, qui Christum imitatur, de quo dicitur: Sicut ovis ad occisionem ductus est Isa. 53.. Si quis hanc vendiderit, quatuor oves reddat, id est secundum institutionem quatuor Evangeliorum pœnitentiam agat.
†22:2 Si effringens fur domum, sive suffodiens, etc. AUG., quæst. 84 in Exod. Si perfodiens inventus fuerit fur et percussus mortuus fuerit, etc., usque ad jam enim plus est quam fur.
‡22:6 Si egressus ignis, etc. RAB. Ignem succendimus, cum correctionem subditis præparamus, ut spinas vitiorum consumamus. Sed videndum est ne cum vitia persequimur, virtutes lædamus, et eis qui fructum bonorum operum proferre cœperant, ante maturitatem noceamus. Qui hoc ergo commiserit, dignam pœnitentiam gerat, et quod per inertiam læsit, studiose restituat. Spicas. Teneros auditores nondum ad maturitatem fructus pertingentes: quorum vitia qui acerbe et indiscrete reprehendit, quasi ignem in spicas immittit, nec ad maturitatem pervenire sinit.
§22:14 Qui a proximo, etc. A proximo mutuum postulamus, cum pro æterna remuneratione curam Dominici gregis suscipimus. Sed si timorem Dei, quasi pecuniam exigentis, semper ante oculos cordis ponimus, quasi in præsentia ejus semper sumus. Unde II Cor. 5: Scientes timorem Domini, hominibus suademus. Et alibi, II Cor. 12: Quasi coram Deo, in Christo loquimur. Mors ergo aut debilitas pecoris pastori non imputatur, si ejus curam strenue gessit, et quasi Deo præsente; aliter damnum reddere compellitur. Unde Matth. 5: Non exibit inde, donec reddat novissimum quadrantem.
**22:17 Si pater virginis, etc. RAB. Sensus sententiæ historicus, de qua nascitur oratio. Si ergo historicus sensus regnum charitatis ædificat, cupiditatis dissipat, non est necesse allegorice exponi. Lector tamen sententiam dote rectæ fidei honorare debet et intactam sua expositione relinquere.
††22:18 Maleficos non patieris vivere. Qui præstigiis magicæ artis et diabolicis figmentis agunt, hæreticos intellige, qui a consortio fidelium qui vere vivunt, excommunicandi sunt, donec maleficium erroris in eis moriatur
‡‡22:21 Advenam non contristabis. RAB. Dilectionem proximi per misericordiæ compassionem commendat, ne furoris aut avaritiæ stimulo commoti, jus naturæ negligamus. Sed quæ volumus ut faciant nobis homines eadem illis faciamus, et quæ nolumus fieri, non faciamus.
§§22:22 Viduæ et pupillo non nocebitis. RAB. In vidua, sancta Ecclesia, quæ in die judicii exspectat Christum, quem modo non habet præsentem in pupillo, Christianus populus, cui mortuus est mundus pater, et Babylonia mater, accipi potest: quam prohibet contristari per persecutionem vel fastum mundanum, ne forte talis insectatio ad perniciem eorum spiritualem perveniat qui eos frustra odiis et contumeliis molestant.
***22:25 Si pecunia mutuam, etc. RAB. Prædicatores Evangelii monet ne superfluitatem appetant, sed habentes victum et vestitum, his contenti sint, secundum illud Matth. 10: Gratis accepistis, gratis date.
†††22:26 Si pignus, etc. AUG., loc. 99. Genus pro specie posuit: sic enim dictum est ac si de omni veste pignus dederit, cum de illo se specialiter dicere ex consequentibus Scriptura testatur, qui non habet nisi eam vestem unde nocte operiatur. GREG., lib. XVI Moral., cap. 2. Pignus, peccati confessio. Proximus enim debitor noster efficitur, etc., usque ad a nobis mox relaxatum sentiat quod deliquit.
‡‡‡22:28 Diis non detrahes, etc. AUG., quæst, 86 in Exod. Quæritur quos dixerit deos, etc., usque ad vel latriæ obsequiis honorari.
§§§22:29 Decimas tuas, etc. ISID. in Gen., tom. 5. Per primitias frugum vel primogenitorum primitiva bonorum operum ostenduntur, etc., usque ad et perfectionis donatur effectus.