3
1 Propter quod non sustinentes amplius, placuit nobis remanere Athenis, solis: 2 et misimus Timotheum fratrem nostrum, et ministrum Dei in Evangelio Christi, ad confirmandos vos, et exhortandos pro fide vestra:* Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat. 3 ut nemo moveatur in tribulationibus istis: ipsi enim scitis quod in hoc positi sumus. 4 Nam et cum apud vos essemus, prædicebamus vobis passuros nos tribulationes, sicut et factum est, et scitis. 5 Propterea et ego amplius non sustinens, misi ad cognoscendam fidem vestram: ne forte tentaverit vos is qui tentat, et inanis fiat labor noster. 6 Nunc autem veniente Timotheo ad nos a vobis, et annuntiante nobis fidem et caritatem vestram, et quia memoriam nostri habetis bonam semper, desiderantes nos videre, sicut et nos quoque vos:† Sicut nos quoque vos: ideo. Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus. 7 ideo consolati sumus, fratres, in vobis in omni necessitate et tribulatione nostra, per fidem vestram, 8 quoniam nunc vivimus, si vos statis in Domino. 9 Quam enim gratiarum actionem possumus Deo retribuere pro vobis in omni gaudio, quo gaudemus propter vos ante Deum nostrum,‡ Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium. 10 nocte ac die abundantius orantes, ut videamus faciem vestram, et compleamus ea quæ desunt fidei vestræ? 11 Ipse autem Deus, et Pater noster, et Dominus noster Jesus Christus, dirigat viam nostram ad vos. 12 Vos autem Dominus multiplicet, et abundare faciat caritatem vestram in invicem, et in omnes, quemadmodum et nos in vobis: 13 ad confirmanda corda vestra sine querela in sanctitate, ante Deum et Patrem nostrum, in adventu Domini nostri Jesu Christi cum omnibus sanctis ejus. Amen.§ Sine querela. Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam. In sanctitate. Id est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.
*3:2 Ad confirmandos vos. Propter hoc ipse venire desideraverat.
†3:6 Sicut nos quoque vos: ideo. Quia hæc annuntiavit, non pro ejus præsentia, consolati sumus.
‡3:9 Quam enim gratiarum, etc. Nihil est enim tam dignum, quod sufficere possit ad compensationem acquisitæ salutis gentium.
§3:13 Sine querela. Ne vos de malis conqueramini, vel ita sitis innocentes, ne quis de vobis possit conqueri, et ut sitis etiam. In sanctitate. Id est, virtutum consummatione per hoc exsistentes ante Deum, non ad aspectus hominum.