2
Nam ipsi scitis, fratres, introitum nostrum ad vos, quia non inanis fuit:* Quia non. Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate sæculari, quæ inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino. sed ante passi, et contumeliis affecti (sicut scitis) in Philippis, fiduciam habuimus in Deo nostro, loqui ad vos Evangelium Dei in multa sollicitudine. In Philippis. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat. Exhortatio enim nostra non de errore, neque de immunditia, neque in dolo, Exhortatio. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere commemorans de Evangelii veritate, deinde sua inter nos prudenti conversatione. In dolo. Etiam veritas est in dolo quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum prædicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur. sed sicut probati sumus a Deo ut crederetur nobis Evangelium: ita loquimur non quasi hominibus placentes, sed Deo, qui probat corda nostra.§ Non quasi hominibus placentes. Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur. Neque enim aliquando fuimus in sermone adulationis, sicut scitis: neque in occasione avaritiæ: Deus testis est:** Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus. nec quærentes ab hominibus gloriam, neque a vobis, neque ab aliis. Cum possemus vobis oneri esse ut Christi apostoli: sed facti sumus parvuli in medio vestrum, tamquam si nutrix foveat filios suos.†† Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione. Ita desiderantes vos, cupide volebamus tradere vobis non solum Evangelium Dei, sed etiam animas nostras: quoniam carissimi nobis facti estis. Memores enim estis, fratres, laboris nostri, et fatigationis: nocte ac die operantes, ne quem vestrum gravaremus, prædicavimus in vobis Evangelium Dei. 10 Vos testes estis, et Deus, quam sancte, et juste, et sine querela, vobis, qui credidistis, fuimus: 11 sicut scitis, qualiter unumquemque vestrum (sicut pater filios suos) 12 deprecantes vos, et consolantes, testificati sumus, ut ambularetis digne Deo, qui vocavit vos in suum regnum et gloriam.‡‡ Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum. 13 Ideo et nos gratias agimus Deo sine intermissione: quoniam cum accepissetis a nobis verbum auditus Dei, accepistis illud, non ut verbum hominum, sed (sicut est vere) verbum Dei, qui operatur in vobis, qui credidistis:§§ Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam. 14 vos enim imitatores facti estis, fratres, ecclesiarum Dei, quæ sunt in Judæa in Christo Jesu: quia eadem passi estis et vos a contribulibus vestris, sicut et ipsi a Judæis:*** Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur. 15 qui et Dominum occiderunt Jesum, et prophetas, et nos persecuti sunt, et Deo non placent, et omnibus hominibus adversantur, 16 prohibentes nos gentibus loqui ut salvæ fiant, ut impleant peccata sua semper: pervenit enim ira Dei super illos usque in finem.††† Pervenit. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excæcentur. Usque in finem. Quia in fine sæculi convertentur Judæi nonnulli. Ore, aspectu, etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit. 17 Nos autem fratres desolati a vobis ad tempus horæ, aspectu, non corde, abundantius festinavimus faciem vestram videre cum multo desiderio: 18 quoniam voluimus venire ad vos, ego quidem Paulus, et semel, et iterum: sed impedivit nos Satanas.‡‡‡ Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente. 19 Quæ est enim nostra spes aut gaudium, aut corona gloriæ? nonne vos ante Dominum nostrum Jesum Christum estis in adventu ejus?§§§ Quæ est, etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ. Si modo gloria, quid apud verum judicem? 20 vos enim estis gloria nostra et gaudium.

*2:1 Quia non. Hoc de illo scitis, quia non fuit in prosperitate sæculari, quæ inanis, sed in multa sollicitudine pro adversis: et propterea habuimus fiduciam non in nobis qui fragiles, sed in Domino.

2:2 In Philippis. Pressuram quam hic commemorat, passus est propter spiritum pythonem, quem a puella ejecerat.

2:3 Exhortatio. Hic contra pseudoapostolos videtur incipere commemorans de Evangelii veritate, deinde sua inter nos prudenti conversatione. In dolo. Etiam veritas est in dolo quando non pro amore veritatis et utilitate auditorum prædicatur, sed ut gloria vel aliud lucrum acquiratur.

§2:4 Non quasi hominibus placentes. Hoc nisi ipse operetur in nobis, vitare nequimus. Quas enim vires nocendi habeat humanæ gloriæ amor non sentit, nisi qui ei bellum indixerit: quia si cuiquam facile est laudem non cupere, dum negatur, difficile est tamen ea non delectari cum offertur.

**2:5 Neque. In hoc tangit pseudoapostolos, qui se potius quam Dei doctrinam commendari volebant. Apostolus autem, qui gloriam non ad præsens, sed in futuro quærebat, se humilem faciebat, ut Dei prædicatio exaltaretur. In occasione. Non dico in avaritiam, sed nec feci vel dixi, in quo esset occasio avaritiæ. Inde est. Deus testis, qui novit cor: hoc enim non ita patet hominibus.

††2:7 Possemus vobis, etc. Intantum gravat pseudoapostolorum causam ut se abnuere dicat, cum liceret illi subsidia requirere ad comprimendum illos quibus nec facultas erat, nec pudor poscendi. Apostolicæ autem potestatis debitum vocat onus, propter pseudoapostolos, qui illud indebite usurpantes importune a plebibus exigebant. Filios suos. Alienos filios quandoque nutrit mulier pro mercede, non ex amore: proprios vero, ex dilectione.

‡‡2:12 Vocavit, vocatione quæ est secundum propositum.

§§2:13 Ideo. Quia vos vocavit, gratias agimus. Vocavit dico, quod inde apparet, quia vos cito et firmiter recepistis verbum etc. Auditus Dei. Id est, quod audivimus a Deo, vel in quo auditur Deus. Sicut est verbum Dei. Tanta enim devotione receperunt verbum, ut probarent se intellexisse Dei esse doctrinam.

***2:14 Vos enim imitatores, etc. Multa dixit contra pseudo: jam ne pro sua vel apostolorum tribulatione moveantur, hortatur.

†††2:16 Pervenit. Ideo semper implent peccata, quia ira Dei pervenit ut excæcentur. Usque in finem. Quia in fine sæculi convertentur Judæi nonnulli. Ore, aspectu, etc. Os et aspectus cessabant, quia coram alloqui non poterat Apostolus; sed cor et sollicitudo non quiescit.

‡‡‡2:18 Sed impedivit. Quod Deus impediri permiserit, ad majorem coronam istorum est, quia steterunt eo absente.

§§§2:19 Quæ est, etc. CHRYS. Quanti est hoc ardoris? Nunquam pater et mater si simul essent congressi, et suum miscuissent desiderium, potuissent ostendere suum desiderium ex æquo respondens Paulo. Magis, inquit, exsulto propter vos quam propter coronam. Cogita ergo quantum sit integram adesse Ecclesiam quæ a Paulo fuit plantata, et egit radices. Aut corona gloriæ. Si modo gloria, quid apud verum judicem?