*13:1 Et vidi, etc. Bestia hæc spiritualiter est Antichristus, vel generaliter tota collectio malorum. Capita septem et cornua decem. Ad hoc ut bene posset istos vincere, talem familiam sibi instituit. Nomina blasphemiæ. Variis hæresibus erat bestia plena, vel variis simulationibus occultans vitia.
†13:3 Quasi occisum. Simulabit se Antichristus mortuum, et per triduum latens post apparebit, dicens se suscitatum. Et plaga mortis ejus curata est. Arte magica ascendet in æra, ferentibus eum dæmonibus, et sic curabitur plaga mortis ejus, quia prius mortuus credebatur, post vivens reputabitur.
‡13:6 Et aperuit os suum. In tantam fiduciam prorupit, ut quod occulte ante, jam tunc publice audeat blasphemare. Et tabernaculum. Id est omnem institutionem ejus, per quam laudabilis apparet.
§13:8 Occisus est ab origine mundi, in suis, ut in Abel. Vel quia ante omnia dispositum est, quod in fine temporum occideretur. Vel occisus est in agno mystice quem Abel obtulit, vel in ipso Abel a fratre occiso præfiguratus est.
**13:10 Qui in captivitatem. Qui captivat homines nunc a fide, tandem a salute, scilicet Antichristus, vel ipse diabolus. Qui in gladio occiderit. Antichristus et sui occident gladio materiali et persuasionis, et peribunt gladio æterni judicii. Hic est, etc. Id est, patientiam et fidem sancti tenebunt, quia, illo destructo, sciunt se remunerandos. Respiciendo pœnam malorum et remunerationem bonorum, patientes fiunt et fidem tenent.
††13:11 Et vidi. Descripta tribulatione quæ erit per Antichristum, et suos participes, subjungit aliam quæ fiet per suos apostolos quos ipse per totum mundum sparget. Cornua. Quia simulabunt se habere innocentiam, et puram vitam, et veram doctrinam, et miracula, quæ Christus habuit et suis dedit; vel, duo Testamenta sibi usurpabunt. Et loquebatur sicut draco. Id est pseudoapostoli ita loquentur, sicut diabolus in Antichristo erat locutus.
‡‡13:12 Et potestatem, etc. Quia in omnibus caput suum sibi præponebant Antichristum. Terram. Id est terrenos, et in amore terræ perseverantes; vel: terram secundum corpus, habitantes in ea secundum animam. Adorare. Quia et hi, simulata resurrectione, prædicationis suæ faciunt tundamentum, sicut et apostoli Christi fecerunt.
§§13:13 Ignem, id est malignum spiritum super suos faciet descendere, ut loquantur variis linguis. Ut apostolis datus est Spiritus sanctus in specie ignis, et sic illi dabunt spiritum malignum in specie ignis. In conspectu. Ut omnes videre possint cum apostoli Spiritum sanctum in conclavi acceperint.
***13:15 Ut loquatur imago. Hic magica arte faciet statuam loqui et futura prædicere.
†††13:16 Habere characterem, etc. In manu et in fronte ponent signa, ut omnes confiteantur suum esse Deum verbo et opere.
‡‡‡13:17 Numerum. Id est qui exspectant ab eo remunerationem eo minorem, vel mediocrem, vel maximam.
§§§13:18 Qui habet. Cum liber præsens Græce sit editus, secundum Græcos numerus est quærendus apud quos omnes litteræ numerum significant. Nomen ejus Antemos quod ei competit, qui Christo contrarius dicitur: A, unum; N, quinquaginta; T, CCCC; E, quinque; M, quadraginta; O, septuaginta; S, CC. Vel Arnoyme, id est nego, qui Christum negat Deum, in quo idem numerus: A, unum; R, CC; N, quinquaginta; O, LXX; Y, CCCC; M, XL; E, quinque. Vel Teian, id est sol gigas, quod vero Christo, usurpative convenit Antichristo: T, CCC; E, quinque; I, X; iterum T, CCC; A, unum; N, L. Vel Latinis litteris: Diclux, quia ipse se lucem esse dicet: D, quingenti; I, unum; C, centum; L, quinquaginta; V, quinque; X, decem; et sic eadem summa. Sex primus perfectus numerus est, et significat illos minus perfectos qui conjugati sunt, et pro modo suo decem præcepta servant. Sexaginta significat mediocriter perfectos, qui, dimissis legalibus conjugiis in castitate permanent, et iterum decem præcepta pro modo suo complent. Centum significat perfectissimos qui mentis et corporis integritatem non violant et decem præcepta perfectissime servant. Hi reddunt fructum, alii tricesimum, alii sexagesimum, alii centecimum. Et discipuli Antichristi tunc dicent neminem posse salvari, nisi Antichristo obtulerint aliquem de fructibus illis.