134
Alleluja. [Laudate nomen Domini; laudate, servi, Dominum:* Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi.
qui statis in domo Domini, in atriis domus Dei nostri.
Laudate Dominum, quia bonus Dominus; psallite nomini ejus, quoniam suave. Laudate Dominum, etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. Psallite nomini ejus, id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari.
Quoniam Jacob elegit sibi Dominus; Israël in possessionem sibi. Jacob. ID. Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Isræl in possessionem. Ad litteram. Cæteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret.
Quia ego cognovi quod magnus est Dominus, et Deus noster præ omnibus diis.
Omnia quæcumque voluit Dominus fecit, in cælo, in terra, in mari et in omnibus abyssis.§ Omnia quæcunque. ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur.
Educens nubes ab extremo terræ, fulgura in pluviam fecit; qui producit ventos de thesauris suis.** Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita. ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Ægyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Ab extremo. Sive ab imo terræ, sive a circumdatione finium terræ. Fulgura et pluviam. Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.
Qui percussit primogenita Ægypti, ab homine usque ad pecus.†† Qui percussit. ID. Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quæ amares, audi et quæ timeas. Ab homine usque ad pecus. CASS. Hoc sæpe repetit, etc., usque ad quæ destruit in prudentibus et idiotis.
Et misit signa et prodigia in medio tui, Ægypte: in Pharaonem, et in omnes servos ejus.
10 Qui percussit gentes multas, et occidit reges fortes:‡‡ Reges fortes. ID. Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt.
11 Sehon, regem Amorrhæorum, et Og, regem Basan, et omnia regna Chanaan:§§ Sehon regem Amorrhæorum, etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Isræl per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Isræl terram eorum. Chanaan. ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt.
12 et dedit terram eorum hæreditatem, hæreditatem Israël populo suo.*** Et dedit terram eorum hæreditatem. ID. Id est, cœlestem beatitudinem, quam dæmones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hæc est vera terra promissionis, quæ verius dicitur hæreditas, quæ in pace est, quam illa actualis, quam sæpe amiserunt filii Isræl. Hæreditatem Isræl. AUG. Hæreditas, sunt gentes Isræl, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Isræl excolit conformando sibi.
13 Domine, nomen tuum in æternum; Domine, memoriale tuum in generationem et generationem.††† In generationem et generationem. ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare.
14 Quia judicabit Dominus populum suum, et in servis suis deprecabitur.‡‡‡ Quia judicabit. CASS. Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, judicabit eos in futuro, et in servis, id est, fidelibus, consolabitur, cum præmia æterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. AUG. Vel, ita. Ideo de præsenti, etc., usque ad videant, et qui vident, cæci fiant.
15 Simulacra gentium argentum et aurum, opera manuum hominum.§§§ Simulacra. CASS. Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent.
16 Os habent, et non loquentur; oculos habent, et non videbunt.* Os habent et non loquentur. AUG. Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.
17 Aures habent, et non audient; neque enim est spiritus in ore ipsorum.
18 Similes illis fiant qui faciunt ea, et omnes qui confidunt in eis. Similes illis fiant. ID. Hæc scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi.
19 Domus Israël, benedicite Domino; domus Aaron, benedicite Domino. Domus Isræl benedicite. CASS. Hæc est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis domus Isræl. Domus Aaron benedicite. AUG. Præpositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Isræl, omnes una voce dicamus: Benedictus.
20 Domus Levi, benedicite Domino; qui timetis Dominum, benedicite Domino.
21 Benedictus Dominus ex Sion, qui habitat in Jerusalem.]§ Benedictus Dominus. ID. Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in æterna pace.

*134:1 Alleluia. CASS. Post gradus, qui ducunt ad æternitatem componitur alleluia, ut Ecclesia fruatur laudibus Dei cui tale munus paratum est. Laudate. Primo demonstrativa oratione monet, etc., usque ad qui et quare laudare debeant subdit: Laudate, servi.

134:3 Laudate Dominum, etc. AUG. Si omnia laudantur, quia bona, etc., usque ad in quibus totum semen Isræl intelligitur, tota Ecclesia cogitatur. Psallite nomini ejus, id est, laudate eum, eo quod id fecit, quod res sui nominis exigit, cum se incarnatum dedit hominibus gustari.

134:4 Jacob. ID. Luctator interpretatur, et significat illos qui contra spirituales nequitias luctantur. Isræl in possessionem. Ad litteram. Cæteras gentes sub angelis custodiendas Dominus posuit: Jacob sibi elegit, quem ut agrum coleret, seminaret, possideret, servaret.

§134:6 Omnia quæcunque. ID. Quasi diceret: Magnus est in essentia, magnus in operibus, etc., usque ad sed spiritus hominis ignoratur, unde ecce dicitur.

**134:7 Qui producit ventos de thesauris suis. Qui percussit primogenita. ID. Fides unde incipimus, qua viva proficit homo in melius, Ægyptus afflictio: quicunque ergo affligit Ecclesiam, et scandala facit, etsi Christianus dicitur, perdit fidem. Ab extremo. Sive ab imo terræ, sive a circumdatione finium terræ. Fulgura et pluviam. Fulgur terrorem, pluvia gaudium facit. Qui ergo terruit fulgure, reficit pluvia.

††134:8 Qui percussit. ID. Hoc in hominibus fecit propter poculum suum. Si dixit quæ amares, audi et quæ timeas. Ab homine usque ad pecus. CASS. Hoc sæpe repetit, etc., usque ad quæ destruit in prudentibus et idiotis.

‡‡134:10 Reges fortes. ID. Mundi spiritus: qui sunt occisi, dum nequeunt in nobis quod volunt.

§§134:11 Sehon regem Amorrhæorum, etc. Hoc sub Moyse factum: de hoc in libro Numeri legitur, quod cum prohiberent filios Isræl per fines suos transire, percussi sunt ab eo, et possedit populus Isræl terram eorum. Chanaan. ID. Humiliatio, mala, scilicet, quando ab honore sancti decidunt.

***134:12 Et dedit terram eorum hæreditatem. ID. Id est, cœlestem beatitudinem, quam dæmones per superbiam deseruerunt, dedit fidelibus. Hæc est vera terra promissionis, quæ verius dicitur hæreditas, quæ in pace est, quam illa actualis, quam sæpe amiserunt filii Isræl. Hæreditatem Isræl. AUG. Hæreditas, sunt gentes Isræl, fidelis scilicet populi, quem pascunt tribulatione, docentes patientiam, vel quas Isræl excolit conformando sibi.

†††134:13 In generationem et generationem. ID. Generatio una est, qua renascimur per baptismum, altera qua resurgemus: non est oblitus Deus in hac vocare, in illa coronare.

‡‡‡134:14 Quia judicabit. CASS. Causa laudis, quia vidit Dominus populum cui tot fecit, prophetas misit, post et Filium. Sed quia duri fuerunt, judicabit eos in futuro, et in servis, id est, fidelibus, consolabitur, cum præmia æterna restituet. Ecce gradatio laudis ad judicium perducta est. AUG. Vel, ita. Ideo de præsenti, etc., usque ad videant, et qui vident, cæci fiant.

§§§134:15 Simulacra. CASS. Secunda pars: postquam laudibus se Dei explevit, idolorum cultores irridendo redarguit, quia perfecta laus veritatis est destruere falsitatem, supra fuerunt eadem dicta, sed repetita verecundiam augent.

*134:16 Os habent et non loquentur. AUG. Illa exteriora artifex potuit facere; sed non spiritum dare, nec auditum auribus, nec lucem oculis, nec vocem ori.

134:18 Similes illis fiant. ID. Hæc scientes irrident idola, etc., usque ad nec sentiunt bonum odorem Christi.

134:19 Domus Isræl benedicite. CASS. Hæc est tertia pars, ubi post irrisa idola, laudes Dei celebrare monet omnes ordines: quasi dicat: Cultores idolorum similes illis fiant. Sed vos, qui estis domus Isræl. Domus Aaron benedicite. AUG. Præpositi sunt domus Aaron: ministri, domus Levi, populi omnes qui timent; omnes generaliter sunt domus Isræl, omnes una voce dicamus: Benedictus.

§134:21 Benedictus Dominus. ID. Vel juxta interpretationem nominum, etc., usque ad ubi videbimus eum in æterna pace.