*31:1 Verba Lamuelis. Lamuel, in quo est Deus, etc., usque ad vidit quam prudenter se mater sua docuerit.
†31:3 Et divitias tuas. Hoc est, noli terrenis deliciis hominum corda corrumpere, etc., usque ad per illecebras sæculi merentur eradicari de terra viventium.
‡31:4 Noli regibus. Hæc et sequentia ad litteram patent, etc., usque ad carnales scrutantur.
§31:6 Date siceram mœrentibus. Vinum et sicera, etc., usque ad ne abundantiori tristitia absorbeantur qui hujusmodi sunt.
**31:8 Aperi os. Pro causa pauperis, etc., usque ad sed et cunctis per orbem nationibus curam salutis impendere.
††31:9 Aperi os tuum, decerne. Sicut pro causa pauperis et ereptione os aperire præcepit, ita, ubi erraverit, juste castigare admonet ac judicare. Et Moyses: Pauperis in judicio non misereberis Exod. 13.. Quod utrumque Dominum facere Propheta dicit: Sed judicabit in justitia pauperes, et arguet inæquitate pro mansuetis terræ.
‡‡31:10 Mulierem fortem. Hucusque verba Lamuelis regis, etc., usque ad virtutes describantur ac præmia. Mulierem fortem quis inveniet. Mulier fortis sancta Ecclesia, etc., usque ad per mundum prædicare donavit, addidit:
§§31:11 Confidit in ea cor viri. Vir, redemptor, etc., usque ad cum per prædicatores, quos deceperat, ad veritatem revocat. Et spoliis non indigebit. Quia nunquam cessabit Ecclesia deceptas a diabolo animas Christi fidei restituere, donec mundi cursu finito numerus justorum compleatur. Sed quia quidquid boni sancta Ecclesia vel fidelis anima agit, desuper accipit recte subditur:
***31:12 Reddet ei bonum et non malum. Reddet anima Christo bonum, etc., usque ad cui simile, serviamus illi, etc.
†††31:13 Quæsivit. Quibus operibus, etc., usque ad de hac retributione apertius subditur:
‡‡‡31:14 Facta est quasi navis institoris de longe. Navigator dicitur institor, eo quod acquirendis mercibus sedulus instat, etc., usque ad de quibus dicitur: Amen dico vobis, receperunt mercedem suam.
§§§31:15 De nocte. Sicut totus præsentis sæculi cursus, etc., usque ad et hujusmodi secreto exercere. Surrexit. Cum quis fidelis ad agendum proximorum curam sollicite accingitur. Quod duobus modis facit, quia et eos, qui foris errant, ad fidem vocat; et qui in fide sunt, ut amplius operibus insistant; unde subdit: Deditque prædam domesticis suis. Dat prædam domesticis suis, cum eos, quos diabolus eripuit, eorum societati, qui in fide præcesserunt, conciliat. Dat ancillis suis cibaria, cum humiles quosque, et timore jussa servantes, ne lassescant pio labore, mercedis commemoratione reficit.
*31:16 Consideravit. Hodie et usque in finem sæculi mulier fortis, etc., usque ad quæ sit beatitudinis plenitudo in regno Dei. De fructu manuum suarum. Quia de fructiferis suorum fidelium factis, etc., usque ad et pro eis quid potest, laborat.
†31:17 Accinxit. Cum se ad virtutum opera præparat, etc., usque ad ut bonis operibus fulgeatis.
‡31:18 Gustavit et vidit quia bona est. Agri scilicet illius, etc., usque ad sic sed et nocte accensa lucerna manibus operatur.
§31:19 Manum suam misit. Fortia dicit, perfecta in charitate opera, etc., usque ad de cujus fortitudine dicitur: Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud Matth. 11.. Et digiti ejus, inquit, apprehenderunt fusum. Colus in sinistra, fusus in dextera, etc., usque ad quid autem mulier fortis, scilicet sancta Ecclesia vel anima perfecta per fusum operata sit; subjungit:
**31:20 Manum suam aperuit inopi, et palmas suas. Hoc de eleemosynis, etc., usque ad cum late longeque prædicatores ad gentes æternæ salutis egentes dispersit.
††31:21 Non timebit. Frigora nivis, etc., usque ad quia credidit Deo dicenti quod portæ inferi non prævalebunt adversus eam Matth. 16.. Omnes enim domestici ejus vestiti sunt duplicibus, etc. Sapientia scilicet, ad hæreses revelandas, et patientia ad tolerandas apertorum nostium pugnas, etc., usque ad qui merito in frigore religatur, quia vestem pietatis non habebat.
‡‡31:22 Stragulatam vestem. Stragulata vestis est quæ variante textura, solet confici firmissima, etc., usque ad byssinæ enim justificationes sanctorum sunt.
§§31:23 Nobilis in portis vir. Vir Dominus qui visus est ignobilis, etc., usque ad cunctis apparebit sublimis.
***31:24 Sindonem fecit et vendidit. In linteo sindonis subtilis, etc., usque ad gentes enim a vitiis ad virtutes, a diabolo migraverunt ad Christum.
†††31:25 Fortitudo. Fortitudo ad tolerandum, etc., usque ad esto fortis adversus detractores.
‡‡‡31:26 Os suum. Ad hoc tantum loquens os aperuit, etc., usque ad utrique convenit quod subjungit: Lex clementiæ. Ut non statim puniat ut lex Moysi, etc., usque ad et sic absolvit eam: Vade et amplius noli peccare.
§§§31:27 Consideravit. Quia cunctas conscientiæ suæ cogitationes subtiliter investigat, etc., usque ad et quæ didicit agenda, exercere non desinit. Panem otiosa non comedit. Quia sacrum eloquium quod percipit, opere exsequitur, etc., usque ad non solum otiosæ, sed verbosæ et curiosæ.
*31:28 Surrexerunt filii ejus. Quod futurum novit ut propheta, etc., usque ad sed in judicio quanta sit resurrectionis suæ gloria demonstrabit.
†31:29 Multæ filiæ congregaverunt divitias: tu supergressa es universas. Ecclesiæ hæreticorum, etc., usque ad quæ fide casta et opere perfecto Redemptoris sui vestigia sectatur.
‡31:30 Fallax gratia et vana est pulchritudo. Fallax est gloria laudis, etc., usque ad qualiter enim eam laudet, ostendit, Date ei de fructu.
§31:31 Date ei de fructu manuum suarum. Hoc vir ille, de quo supra dictum est, etc., usque ad et probante ac remunerante Deo, cui est honor et gloria.