*21:1 Sicut divisiones. Omnium hominum, non solum regis cor, in manu Domini, quia in manu ejus sunt omnes fines terræ. Sed regem, sanctum quemque vocat, qui vitiorum bella in se vincere, virgulta malitiæ novit exstirpare. Sicut enim Dominus aquarum divisionibus, terrarum fines simul et æris implet, tegit quoque aquis superiora cœlorum, Ita cor regis quocunque voluerit inclinat, quia sicut divisiones gratiarum secundum voluntatem suam, et angelis et hominibus tribuit; ita corda sanctorum quibuscunque voluerit digna donationibus reddit. Et taceat Pelagianus, quia absque gratia Dei nullus est locus saluti.
†21:8 Perversa via. Juste coram Domino, etc., usque ad recte quod per naturam originaliter sumpsit, exsequitur.
‡21:13 Qui obturat aurem. Generaliter, etc., usque ad neque auditu divinæ misericordiæ dignum.
§21:15 Pavor operantibus iniquitatem. Quia sciunt a Deo prohibitum; quamvis luxuriæ suæ perpetratione carnaliter delectentur, mentis tamen pavore interno non carent, quia se perpetuo passuros pro his, quæ temporaliter male fecerunt, non ambigunt.
**21:16 In cœtu gigantium. Dæmonum, etc., usque ad ipso judice teste, Discedite a me, maledicti, in ignem æternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus Matth. 25..
††21:18 Pro justo datur. Justus et rectus idem, etc., usque ad cum multo facilius possent, sapientiæ curam non habuerunt.
‡‡21:20 Thesaurus desiderabilis. Reprobi non tantum virtutes non assequi, etc., usque ad unde, Nolite timere eos qui occidunt corpus, etc. Matth. 10.
§§21:22 Civitatem fortium. Mundum scilicet, etc., usque ad ecclesiastica disciplina redarguit.
***21:28 Testis mendax. Qui se Deo servire testatur, etc., usque ad per justitiam judicis post victoriam palmam percipit.
†††21:29 Vir impius. Judas, etc., usque ad quod negando deliquit.