*1:1 Verba Nehemiæ filii. BED. in Esdram, tom. 2. Nehemias interpretatur consolator Domini, etc., usque ad quasi diruta ab hostibus Hierosolymorum mœnia restaurant. Verba Nehemiæ. ID., ibid. Hucusque verba Esdræ, etc., usque ad qui non blandimentis temporalibus enervari, sed adversitatibus exerceri, et ad requiem sempiternam gaudent præparari. In mense Casleu. ID., ibid. Mensis Casleu ipse est quem nos Decembrem vocamus, apud Hebræos nonus, apud nos ultimus. Cujus nomen quod spes ejus interpretatur, bene congruit votis ejus, qui ad ruinas sanctæ civitatis intendebat erigendas. Primum enim bonæ actionis fundamentum est, spem habere de auxilio Domini ad perficiendum quod cupimus. In hoc mense natus est Dominus, cujus nomine longe ante figurabatur, quod in eo mense verus Nehemias diu desideratus ad ædificationem Ecclesiæ esset venturus. Eram in Susis. ID., ibid. Susis metropolis est Persarum, sed tanta firmitate, ut castrum esse videatur, et interpretatur equitatio vel revertens, quæ fidelibus convenienter aptatur, eis maxime, qui de captivitate Jerusalem curam gerunt, id est, de salute eorum, qui aliquando per insidias diaboli de Ecclesia rapti pœnitentes denuo per gratiam Dei sunt redacti. Tales enim sunt in revertente castro, id est, in robore mentis revocatæ ab infimis ad desiderium patriæ cœlestis, et in equitatu sanctorum cordium, quæ scilicet portant sessorem Deum. Qui remanserunt. ID., ibid. Patet litteræ sensus, etc., usque ad indignos arcere debuerant, avaritiæ, luxuriæ cæterorumque vitiorum incendio perire.
†1:4 Flevi et luxi. Si vir sanctus audiens destructa lignorum et lapidum ædificia recte lugebat, jejunabat, et orabat, diu sedens in tristitia, quanto magis in destructione et ruina animarum continuis luctibus, et orationibus est insistendum, ut miserante Deo ad pristinam erigantur sospitatem, qui in opprobrio religionis triumphante inimico jacebant diutina vitiorum sorde squalentes.