16
Cecidit quoque sors filiorum Joseph ab Jordane contra Jericho et aquas ejus ab oriente: solitudo quæ ascendit de Jericho ad montem Bethel:* Cecidit, etc. AUG., quæst. 19 in Jos. Sequitur. et egreditur de Bethel Luza: transitque terminum Archi, Ataroth: et descendit ad occidentem juxta terminum Jephleti, usque ad terminos Beth-horon inferioris, et Gazer: finiunturque regiones ejus mari magno: possederuntque filii Joseph, Manasses et Ephraim. Et factus est terminus filiorum Ephraim per cognationes suas: et possessio eorum contra orientem Ataroth Addar usque Beth-horon superiorem. Egrediunturque confinia in mare: Machmethath vero aquilonem respicit, et circuit terminos contra orientem in Thanathselo: et pertransit ab oriente Janoë. Descenditque de Janoë in Ataroth et Naaratha: et pervenit in Jericho, egrediturque ad Jordanem. De Taphua pertransit contra mare in vallem arundineti, suntque egressus ejus in mare salsissimum. Hæc est possessio tribus filiorum Ephraim per familias suas. Urbesque separatæ sunt filiis Ephraim in medio possessionis filiorum Manasse, et villæ earum. 10 Et non interfecerunt filii Ephraim Chananæum, qui habitabat in Gazer: habitavitque Chananæus in medio Ephraim usque in diem hanc tributarius. Habitavitque Chananæus. Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.

*16:1 Cecidit, etc. AUG., quæst. 19 in Jos. Sequitur.

16:10 Habitavitque Chananæus. Et habitabat Chananæus in Ephrem, etc., usque ad Unde apparet a LXX interpositum, qui factum esse noverant. GREG., lib. IV Moral., c. 22. Chananæus, gentilis scilicet populus etc., usque ad quod ex se majora non subigit. ADAM., hom. 21 in Jos. Ephrem interpretatur fructificatio, etc., usque ad Subjecit Chananæos filiis Ephrem.