*27:1 Addidit quoque, etc. GREG. in Job., l. 18. Ecclesia duobus modis patitur amara ab hostibus: vel verbis, ubi exercetur ejus sapientia; vel gladiis, ubi probatur patientia. Nunc de ea persecutione ait ubi lacessitur falsis assertionibus.
†27:2 Vivit Deus. Sunt qui adversa patientes, Deum esse non credunt: nonnulli Deum esse æstimant, sed res humanas minime curare. Iste in typo Ecclesiæ positus in afflictione, ut Deum esse fateretur, ait: Vivit Deus. Ut vero res humanas curare eum perhiberet, subdit: Qui abstulit judicium meum, etc.
‡27:4 Non loquentur labia mea. Ibid. Quod prius iniquitatem, etc., usque ad meditari studiosæ pravitatis.
§27:5 Absit a me. Quia dicit Salomon: Qui justificat impium, et qui condemnat justum, uterque abominabilis est ante Deum. Et hoc est: Absit a me. Ab innocentia enim recederet, si bona de illis malis æstimaret.
**27:6 Justificationem meam. Ibid. Cœptam justificationem desereret, si in peccantium laudem declinaret. Bene ab alienis absistit, qui prius se a propriis custodit: quasi, ideo de eis peccare timeo, quia non reprehendit me cor meum. Neque enim reprehendit me cor meum. Ac si dicat, etc., usque ad fortiter tamen cogitationi restitit.
††27:7 Sicut impius inimicus meus. Ibid. Impius, infidelis dicitur, etc., usque ad qui mihi opere non concordat.
‡‡27:8 Quæ est enim spes hypocrisis. Hypocrita, qui Latine dicitur simulator, est avarus raptor, qui dum inique agens desiderat de sanctitate venerari, laudem vitæ rapit alienæ.
§§27:9 Nunquid Deus audiet? Quia in judicio remedium in clamore non invenit, qui nunc tempus congruum clamoris perdit. De cujus pravitate subjungitur:
***27:10 Aut poterit in Omnipotente delectari. Qui terrenarum rerum amore vincitur, in Deo nullatenus delectatur: Et invocare Deum in omni. Tantum Deum hypocrita tunc invocat, cum hunc terrenarum rerum tribulatio angustiat.
†††27:11 Docebo vos per manus. Manus Dei vocatur Filius, etc., usque ad peccatum est illi.
‡‡‡27:14 Si multiplicati fuerint. Ibid. Qui hæreticorum generantur prædicatione, venturi judicii sententia feriuntur. Et nepotes. Nepotes hæreticorum sunt, etc., usque ad nonnullos in malitia pertinaces relinquit. Sequitur:
§§§27:15 Qui reliqui fuerint. Ex eo videlicet hæreticorum populo derelicti sepelientur in interitu, quia dum ad lucem veritatis non redeunt, intelligentia terrena deprimuntur. Et viduæ illius non plorabunt. Viduas dicit plebes subjectas morte hæretici destitutas: quæ dum prædicator erroris ad æterna supplicia rapitur, sæpe ad cognitionis veræ gratiam revertuntur.
*27:16 Si comportaverit. Ibid. Argentum, id est eloquium hæreticorum, etc., usque ad sacræ Scripturæ contexunt testimonia.
†27:17 Præparabit quidem. Quia vir recta fide plenus, Scripturæ, quæ hæreticus affert, testimonia colligit, et erroris pertinaciam inde convincit, ut David Goliam gladio suo occidit. Et argentum innocens dividet. Innocens argentum dividere, etc., usque ad quia illi miscent falsa veris.
‡27:18 Ædificavit sicut tinea domum. Ibid. Tinea domum sibi corrumpendo ædificat: sic et hæreticus locum perfidiæ suæ nonnisi in mentibus, quas corrumpit, facit. Et sicut custos. Umbraculum custodis, etc., usque ad sermo erigitur, cum subditur.
§27:19 Dives cum dormierit. Dormit dives et oculos aperit, quia cum carne moritur, ejus anima videre cogitur, quod providere contempsit.
**27:20 Apprehendet eum. Agente namque inopia, apud inferos usque ad minima petenda dives ardens compulsus est, qui hic agente tenacia usque ad minima neganda pervenit. Nocte opprimet eum. Noctem absconditum tempus repentini exitus appellat, tempestatis nomine judicii turbinem designat.
††27:21 Tollet eum ventus. Ventus urens malignus spiritus vocatur, qui eum quem nunc succenderit igne perversæ concupiscentiæ, agit postmodum ad flammas gehennæ. Et velut turbo rapiet. Locus perversorum temporalis vitæ delectatio.
‡‡27:22 Et mittet super eum. Peccatorem Deus quoties feriendo corrigit, ad hoc flagellum emittit, ut parcat. Cum vero ejus vitam in peccato permanentem feriendo concludit, flagellum emittit, sed nequaquam parcit. De manu ejus. Quia manus operatio intelligitur, de manu percussi fugit, qui dum pravi interitum conspicit, vias pravitatis relinquit, unde sequitur:
§§27:23 Stringet super eum. Manus stringere, est vitæ opera in rectitudine confirmare, in aliena pœna conspiciendo quid timeat.