*14:1 Homo natus de muliere. GREG. Hic mulieris nomine infirmitas designatur, et est sensus: Quid in se habet fortitudinis, qui nascitur ex infirmitate, qui et angustiatur ad vitam, et dilatatur ad miseriam.
†14:2 Qui quasi flos egreditur. Quia nitet in carne: Conteritur, quia redigitur in pulverem et putredinem. Et fugit velut umbra. Non soli fugienti, sed umbræ hominem comparavit. Qui enim in amore Dei calorem cordis non habet, nec tamen vitam quam diligit tenet, velut umbra fugit. Et nunquam in eodem statu, etc. Ibid. Nam inde semper deficit, unde se proficere in spatium vitæ credit.
‡14:3 Et dignum ducis super hujuscemodi, etc. Deum aperire oculos, est judicia exercere, et quem feriat videre
§14:4 Quis potest facere, etc. Is enim, qui per se solus mundus est, etc., usque ad solum Christum dicit non de immundo semine natum.
**14:5 Breves dies hominis, etc. Ibid., quia apud Deum etiam labentia stant: apud eum esse numerum mensium perhibet. Vel, in diebus, brevitas temporis; in mensibus, multiplicata dierum spatia designantur: homini ergo breves dies sunt; sed quia vita nostra post tenditur, apud Deum numerus mensium nostrorum esse memoratur. Constituisti terminos ejus. GREG. in Job. l. 12. Nulla enim quæ in hoc mundo hominibus fiunt, absque Dei occulto judicio fiunt.
††14:6 Recede paululum ab eo. Recede, id est, jam flagella præsentis vitæ subtrahe, et bona æternæ quietis ostende Donec optata veniat, quando æternam requiem pro recompensatione sui laboris accipit
‡‡14:7 Lignum habet spem. etc. Genus humanum quasi despectum insinuat, quantumque ipsa insensibilia hunc præire videantur. Vel juxta mysticum sensum: Lignum præfertur homini, hic enim homo carnalis quisque; lignum justus accipitur, qui cum in morte passione afficitur, æternæ vitæ viriditate recuperatur. Et rami ejus pullulant, quia ex passione justi fideles viriditatem vitæ spiritualis accipiunt.
§§14:8 Si senuerit in terra radix. Ibid. Radix justi sancta prædicatio, quia ab ipsa oritur et in ipsa subsistit: quæ apud corda terrenorum cunctis viribus effeta creditur: Et in pulvere truncus emoritur, quia inter manus persequentium corpus ejus exanimatur.
***14:9 Ad odorem aquæ germinabit, etc. Quia per afflatum Spiritus, in electorum cordibus, exemplo sui operis, germen virtutis facit. Et faciet comam, etc. Succiso trunco comam facere, etc., usque ad fecit comam, quia apostoli qui aruerant ad fidem ut prius viruerunt.
†††14:10 Homo vero cum mortuus fuerit. Ibid. Ipsa autem amissione justitiæ homo moritur, veste innocentiæ in paradiso concessa nudatur, interitu carnis consequente consumitur: ubi ergo est, qui in ejus amore non est, ubi verum esse est?
‡‡‡14:11 Quomodo si recedant aquæ de mari. Mare mens hominis est, etc., usque ad modo dulcedine prosperitatis replemur.
§§§14:12 Donec atteratur cœlum non evigilabit. Quia, nisi hujus mundi finis advenerit, humanum genus a somno non evigilabit.
*14:13 Quis mihi hoc. Ante Mediatoris adventum ad infernum se descendere sciens, illic conditoris protectionem postulat. Constituas mihi tempus in quo recorderis mei. Adventum Redemptoris ad inferos petit.
†14:14 Putasne mortuus homo rursum. Solent justi viri, etc., usque ad ut post fortius roboret. Cunctis diebus. Qui itaque immutationem suam tanto desiderio exspectat, quam sit de resurrectione certus insinuat.
‡14:15 Vocabis me et ego respondebo. Tunc vocanti Deo veraciter respondemus, quando ad summæ incorruptionis jussum incorruptibiles resurgemus. Operi manuum tuarum porriges dexteram, ac si dicat: Idcirco corruptibilis creatura persistere ad incorruptionem poterit, quia manu tuæ potestatis erigetur; vel dextera, Filius dicitur, qui incarnatus ad erigendum hominem missus est.
§14:16 Tu quidem gressus, etc. Gressus dinumerat, et peccatis parcit: qui subtiliter acta nostra considerat, et tamen hic pœnitentibus misericorditer relaxat. Dinumerasti, sed parce. Dinumerat, dum nos ad singula quæ fecimus deflenda convertit; parcit, quia quæ punivimus, non punit, unde adhuc subdit:
**14:17 Signasti quasi in sacculo, etc. Ibid. In occulto, etc., usque ad curat quia hic per flagella funditus relaxat.
††14:18 Mons cadens defluit. Ibid. Duo sunt genera tentationum, etc., usque ad vel longa ac lenta ut Salomonem consumi permittis. Saxum, id est mens justi fertur, De loco, id est, de justitia ad culpam nimio impulsu.
‡‡14:19 Lapides, id est fortitudinem, aquæ assidua blandimenta. Terra, quæ sanctificat.
§§14:20 Roborasti eum paululum, etc. Ibid. Paululum roboratus est homo, quia hic vivendi vires ad modicum accepit; sed in hac brevitate ubi roboratus est, colligit, unde in perpetuitate inveniat; vel ut semper gaudeat, vel ut supplicia non evadat. Immutabis faciem ejus, et emittes. Facies hominis, etc., usque ad transire ad æterna nolens cogitur.
***14:21 Sive nobiles fuerint filii. Sicut enim hi qui adhuc sunt viventes, mortuorum animæ in quo loco habeantur ignorant: ita mortui carnaliter vitam in carne positorum qualiter post eos disponatur, nesciunt.
†††14:22 Attamen caro ejus dum vivit dolebit. Tribulationem enim carnis hic patiuntur etiam qui spiritualiter vivunt. Et anima illius super. Dignum enim est ut in se semper homo mœrores inveniat, qui relicto Creatore in se gaudium quærebat.