*11:1 AUG., quæst. 49 in Jud. Jephte interpretatur aperiens, etc., usque ad quia legis præcepta non servant et tanquam viro non exhibent fidem.
†11:3 Habitavit in terra Tob. ID., ibid. In terra scilicet bona vel potius optima. Quod enim Græce, hoc Latine optimum dicitur. Id autem interpretatur Tob, ubi videtur intelligenda resurrectio. Quæ enim magis terra optima quam terrenum corpus excellentia immortalitatis et incorruptionis indutum. ID., ibid. Ante passionem cum publicanis et peccatoribus manducavit, etc., usque ad ut justificentur et discant vias ejus. In illis diebus. ID., ibid. Qui abjecerant Christum, etc., usque ad ut per ætatem senilem novissima tempora significentur.
‡11:8 Dixeruntque principes. AUG., ibid. Tale quid figuratum est in Joseph, etc., usque ad in qua regni ejus non erit finis. Et pugnes. AUG. Quod contra filios Ammon dux quæritur Jephte, quibus victis liberentur qui eo duce bellare cupiebant: quia Ammon interpretatur filius populi mei, vel populus mœroris; aut illi significantur inimici qui ex ipsa gente in infidelitate permanserunt; aut omnes gehennæ prædestinati: ubi erit fletus et stridor dentium, tanquam populo mœroris. Quanquam populus mœroris diabolus et angeli ejus convenienter intelliguntur: vel quia æternam miseriam eis quos decipiunt, acquirunt, vel quia ipsi æternæ miseriæ deputati sunt.
§11:9 Ego ero vester. ID., ibid. Id est, rex quem nondum habebat gens illa tempore judicum, etc., usque ad sed Jephte illum significabat qui verus est rex. ID. Rex scilicet sicut in titulo crucis scriptum est, etc., usque ad sicut hi qui in Regnorum voluminibus continentur. Nonne ea quæ possidet, etc. Nonne quæcunque hæreditavit tibi Chamos?
**11:29 Et circumiens Galaad. AUG., quæst. 49 in Jud. Galaad interpretatur abjiciens, etc., usque ad quod significat dicendo et a specula Galaad transeundi et transiens ad filios Ammon.
††11:30 Si tradideris filios Ammon. AUG., ibid. Quemlibet cogitaverit Jephte, non videtur filiam cogitasse; non enim diceret: heu me! filia mi impedisti me, etc. In icat enim se impeditum, ne illud quod cogitaverat impleret. Quem autem potuit cogitare qui filios non habebat? An conjugem cogitavit et ut hoc fieret Deus noluit et ut hoc non relinqueret impunitum; ne quis postea id auderet: et ut magna providentia ex hoc quod accidit magnum sacramentum Ecclesiæ figuraretur. Ex utroque ergo prophetia adaptata est? quod scilicet vovens cogitavit, et quod nolenti contingit. Si enim conjugem cogitavit, conjux Christi Ecclesia est. Sed quia hujus Jephte conjux virgo esse non potuit, in eo quod filia potius occurrit, inulta non remansit voti temeritas, et virginitas Ecclesiæ figurata est, cui dicitur: Filia, fides tua te salvam fecit, vade in pace Luc. 7.. AUG., quæst. 49. De Jephte filia solet esse magna quæstio, etc., usque ad ut omnia quæ post facta sunt tanquam opera Spiritus Domini qui super eum factus est, intelligenda videantur. ID. Sed inter laudabiles viros, etc., usque ad ut omnino evitetur, sed tantum ut differatur, laborat. ISID., in Jud., tom. 5. Jephte Christum significat, quia a facie fratrum suorum, id est Judæorum abscedens, in gentibus principatum accepit, quia omnia humanæ salutis sacramenta quasi juratus explevit: et carnem propriam quasi filiam pro salute Isræl obtulit. Juravit autem patri et vovit secundum illud: Sicut juravit Domino, votum vovit Deo Jacob, quod scilicet sacramentum religionis in carnis suæ passione pro salute humani generis expleret. Hæc ergo ita per Christum acta sunt ut videantur pro religione juramenti esse completa.
‡‡11:37 Et plangam, etc. Et fecit ei, etc. AUG. Virgo casta, id est, Ecclesia, etc., usque ad propter quos etiam duo testamenta dicuntur. Exinde mos increvit. AUG., quæst. 49. Quod vero factum est ex præcepto in Isræl, ex diebus in dies conveniebant lamentari filiam Jephte, quatuor dies in anno, non puto significare aliquid post impletum holocaustum, quod erit in vita æterna, sed præterita tempora Ecclesiæ, in quibus erant beati lugentes. Quatriduo figurata est ejus universitas: propter quatuor partes orbis per quas longe lateque diffusa est. Ad historiæ autem proprietatem non arbitror hoc decrevisse Isrælitas, nisi quia intelligebant in ea judicium Dei magis ad percutiendum patrem fuisse ostensum, ne quis deinceps voveret tale sacrificium. Quare enim lamentatio decreta est, si votum illud lætitiæ est?