*5:1 Cecineruntque Debbora et Barac, etc. ADAM., hom. 6 in Jud. Si meminerimus quæ in superioribus dicta sunt, etc., usque ad vel culpa quæ per nostram venit ignaviam. Audite, etc. Montes fluxerunt a facie Domini. ADAM. Auribus percipite, omnes satrapæ. Sicut inferiores sunt regibus satrapæ, etc., usque ad digne ut rex ad audienda verba divina vocaberis.
†5:6 In. Quievisse dicuntur semitæ, quæ in diebus Samgar ducis Isræl præoccupatæ erant ab hostibus et non audebant in domum Domini ad orationem ascendere; a quibus non scribitur Samgar plene liberasse.
‡5:9 Cor meum diligit. ADAM., hom. 6. Cor meum ad ea quæ disposita sunt huic Isræl. Quasi cor meum, animus meus, sensus meus, et tota mens mea ad illud tendit, illud prospicit quod dispositum est et præparatum Isræl. Unde: Omnia quæ in mundo sunt reputo ut stercora, ut Christum lucrifaciam, etc. Phil. 3..
§5:10 Qui propria voluntate. De quibus dicitur, qui sponte obtulistis animas vestras ad periculam, etc., quia legi Dei et servituti ejus se subdiderunt, die ac nocte in lege ejus meditantes. Qui ascenditis super nitentes asinos. ADAM. Potentes populi, benedicite Dominum, quia ascenditis super jumenta, etc. Corpus nostrum jumentum est: ad adjumentum enim et ad ministerium animæ datum est. Interiori homini dicitur: Qui ascendit super jumentum, id est, corpus suum, et superior factus est corporalibus desideriis, et motus corporis moderatur freno rationis, ut benedicat Dominum.
**5:11 Collisi sunt. Quasi dicat, quamvis semper et ubique laudandus sit Deus, nonne hic potius laudandus et benedicendus est, qui subvertit inimicos nostros, sicut subvertit Ægyptios in mari Rubro? Ibi narrentur. ADAM. LXX: Justi confortati sunt in Isræl. In aliis gentibus, qui corporis robore fortiores sunt, potentes dicuntur in prælio: in Isræl vero, qui justiores; quia justitia, etiam viribus infirma, vincit. Injustitia vero, etsi multos habet bellatores validos, superatur. Ergo in nostra gente aut per justitiam superamus, aut per injustitiam vincimur.
††5:12 Surge, surge. In Hebræo non habetur: sed expergiscere spiritu, scilicet prophetiæ, perfecti enim doctores Debboram provocant, ut expergiscatur spiritu prophetiæ et laudis.
‡‡5:15 Diviso. Vox Debboræ increpantis Ruben qui imperio Domini non obtemperavit cum fratribus suis, ut debellaret inimicos, sed perterritus, et verbis Domini incredulus, divisit se ab eis; et ideo magnanimus, superbus repertus est. Unde in spiritu prophetiæ increpatur sic: Quare habitas inter duos terminos? etc. In Hebræo autem non habetur duos.
§§5:21 Traxit cadavera eorum, etc. In mare Rubrum, quod est Cadumim, quod interpretatur antiquorum: eo quod antiqua miracula ibi sunt facta transeuntibus filiis Isræl, et pereuntibus Ægyptiis: ut pro cadaveribus Ægyptiorum, habeant pisces et bestiæ maris Rubri, cadavera Chananæorum. ADAM., hom. 7 in Jud. Non dicuntur invaluisse super populum Dei dum præcepta custodiunt, etc., usque ad cum a gratia Dei deserimur.