*1:1 Argumentum Jacobus apostolus sanctum instituit clerum de cultura cœlestium præceptorum, et regula catholicæ observantiæ, et de invictæ patientiæ majestate, et de revelatione plurimorum, et de mandatione magistrorum. Jacobus. Iste ecclesiæ Hierosolymitanæ, post apostolos ad prædicandum missos, curam et regimen suscepit. Duodecim tribubus. Præcipuam sollicitudinem de istis habere ad duodecim pertinebat apostolos, qui legatione pro Domino in circumcisione fungebantur. Unde et Paulus dicit: Jacobus, et Cephas, et Joannes, qui videbantur columnæ esse, dexteras dederunt, etc. Idcirco eis scribit præcipue, et quia ipse a cæteris apostolis super eos ordinatus erat episcopus.
†1:2 Omne gaudium. Ne indignemini si mali in mundo florent, si vos patimini, quia non est Christianæ veritatis in temporalibus exaltari, sed potius deprimi. Mali nihil habent in cœlo, vos nihil in mundo. Spe illius boni ad quod tenditis, quidquid in via contingat, gaudere debetis. Cum in tentationes. A perfectioribus incipit de extrinsecis tentationibus.
‡1:3 Probatio fidei, etc. BED. Eadem sententia, sed converso ordine in Paulo legitur, etc., usque ad per quod fides perfecta probatur.
§1:6 Qui autem hæsitat. Qui conscientia peccati pressus dubitat de præmiis cœlestibus, superveniente vento tentationum, facile deserit fidei statum, et secundum tentantis voluntatem, ad flatum venti per diversos vitiorum raptatur errores.
**1:10 Dives autem. Divitem vocat eum qui totam spem in divitiis ponit; non nocet habere divitias, sed amare. Dives autem glorietur. Ironice. Quasi: Non debet gloriari in sua gloria qua superbit et alios opprimit, quia finienda est et humilianda in inferno. Vel, Glorietur in humilitate sua, id est, non in superbia, sed humiliet se subserviendo aliis de divitiis. Quoniam sicut flos feni. Justus ut palma floret, injustus ut fenum: quia ille manet, hic cito transit. Flos justi spes quæ fructum exspectat, radix justi charitas quæ immobilis manet; mali radix cupiditas, flos delectatio temporalium.
††1:11 Dives in itineribus. Viæ divitis temporalia sunt, quibus beatificari quærit, quæ cito destruentur. Ardor solis, adventus severi Judicis: vel in morte cujusque improvisus, vel in judicio communiter. In quo justus ut arbor fructifera manebit.
‡‡1:12 Beatus vir. Quia difficile est hortari ad contemptum mundi, subdit de magnitudine præmii: Beatus vir, etc. Non solum verbera et carceres debetis pati, sed et amissionem rerum temporalium, quæ sunt viles et transitoriæ, et amatores earum puniendi.
§§1:13 Nemo, cum tentatur. BED. Hactenus de tentationibus exterioribus, nunc, etc., usque ad et hominem quasi ex necessitate peccare. Quoniam a Deo tentatur. Exteriorem tentationem immittit Deus ad probationem suorum, interiorem vero, qua sæpe concipitur furtum, adulterium, homicidium, non immittit Deus.
***1:14 Unusquisque tentatur. Duo sunt genera tentationum: unum quod probat, secundum quod tentavit Deus Abraham. Aliud quod decipit, secundum quod Deus neminem tentat. Cum super fundamentum, lignum, fenum, stipulam ædificamus, diabolus superponit incendium. Ædificemus aurum, argentum, lapides pretiosos: et tentare non audebit; nec tamen omnino desistit, sed sedet in occultis ut interficiat innocentem. Generat mortem. Sicut qui tentatus superat, præmia vitæ; ita qui concupiscentiis illectus superatur, merito ruinam mortis incurrit.
†††1:17 Omne datum, etc. BED. Postquam docuit quod vitia non a Deo nobis, sed a nobis sunt, etc., usque ad donum perfectum potest intelligi. Nec vicissitudinis. Lumen ejus aliqua umbra non interdicit, ut aliqua mala immittat. Semper bona lucis sunt in Deo, sed ejus dona in nobis aliquando sunt quæ supervenientia obumbrant peccata.
‡‡‡1:18 Voluntarie. Omne bonum est a Deo, et non meritis vestris ad hoc accessistis, sed sola gratia divinæ voluntatis. Ut simus initium, etc. Per hanc genituram non putemus nos esse id quod ipse est, sed quemdam principatum in creaturis, adoptione nobis concessit. Unde alius translator: Ut simus primitiæ creaturarum ejus.
§§§1:19 Tardus ad iram. Non temere, et sine causa aliquis irascatur, vel contra subditos peccantes, vel contra quoslibet fratres, vel contra felicitatem malorum, quia maturitas sapientiæ non nisi tranquilla mente percipitur. Et qui iratus judicat, etiamsi justitiam judicat, tamen divini examinis justitiam, in qua perturbatio non cadit, non potest imitari.
*1:21 Propter quod abjicientes, etc. Monuit ad inquirendam doctrinam, ad quam suscipiendam, et ut in ea possint proficere, hortatur nunc ad munditiam corporis et animæ. Qui enim non declinat a malo, non potest bonum facere. Insitum verbum. Quod vestris cordibus prædicando imponimus, vel verbum quod insitum et seminatum est in die redemptionis, quando vos genuit Deus; nunc perfectius suscipite, et operibus implete, quid in mysterio tenetis.
†1:23 Consideranti vultum. Qui proponit in animo suo considerare in Scripturis quasi in speculo vultum nativitatis, qualiter homo sit natus, quam fragilis, vel quid futurus, quam brevis ævi, in quantis miseriis positus, compunctionem magnam et voluntatem pœnitendi contraxit; sed statim, aliqua tentatione seductus, obliviscitur compunctionis, et ad peccata redit. Hujus inconstantiæ comparat eum qui libenter verbum audit, et implere negligit. Et est similitudo inter illum qui sponte sua, sine doctore se ad Scripturas applicuit, et illum qui ab alio Scripturas audit, cum neuter impleverit. Puer cum nascitur vagit, per quod indicatur dolor animæ, et quod in vita intrat ad miserias carnis, quem dolorem postea obliviscitur, consueta illecebris carnis anima.
‡1:26 Non refrenans linguam suam, etc. AUG., Serm. 3 ad fratres in eremo. Verbositas quid aliud est? etc., usque ad et tu diligenter attendas: Qui non refrenat linguam suam, hujus vana est religio, etc.
§1:27 Et immaculatum se custodire ab hoc sæculo. Per sæculum intelligit mundum, seu omnia quæ sunt in mundo, ut sunt concupiscentia carnis, et oculorum, et superbia vitæ.