*29:1 Væ Ariel. ID. Ad Jerusalem compatientis affectu: Quia si cognovisses et tu Luc. 19.; Ariel, leo Dei; leo enim Dei Jerusalem potentissima et fortissima fuit. Expugnavit. ID. Cum potentissima esset, repugnantibus cæcis et claudis, quando Joab primus domatum excelsa conscendit. Additus est annus. Cum captivitati essent a Nabuchodonosor, neque templum habebant, neque sacrificium, et hoc per multos annos: et hoc est annus ad annum additus.
†29:3 Quasi sphæram in circumitu tuo. Templi similitudinem retinentis antiquam, non magnificentiam.
‡29:4 Pythonis, etc. ID. Phytonissa quæ erat in Endor per necromantiam Samuelem, imo dæmonem suscitavit: et hujusmodi futura prædixit in populo illo. Mania, insania, unde manichæos, manthos, divinatio.
§29:6 In tonitruo. Visi sunt Romani irruere cum tonitruo, et terra moveri eorum adventu, et cum flamma ignis, quia et civitatem succenderunt et templum.
**29:9 Obstupescite et admiramini. HIER. Post subversionem Jerusalem et templi, id est Ariel contra Scribas et Pharisæos prophetia dirigitur.
††29:11 Signatus est enim. Hæc impleta sunt, quando et dignitatem et sacerdotium amiserunt, et civitas destructa est et templum a principibus Romanorum.
‡‡29:13 Eo quod appropinquat populus iste. ID. Dominus in Evangelio Matthæi utitur, etc., usque ad verbis propriis usos. Labiis suis. ID. 70. Labiis suis me honorat, cor autem ejus longe est a me: frustra autem colunt me, docentes præcepta hominum atque doctrinas.
§§29:14 Peribit enim. ID. Ab loco hoc Apostolus testimonium ponit: Perdam sapientiam sapientium, et intellectum prudentium reprobabo: aliis verbis eumdem sensum: Vere grande miraculum fecit Deus in populo ut eodem tempore civitas arderet, et templum corrueret, et omnis magistrorum scientia deperiret.
***29:15 A Domino abscondatis. ID. Quasi non videat Deus. Hoc errore Adam et Eva absconderunt se: Cain quoque dixit: A facie tua abscondar.
†††29:16 Perversa est, etc. ID. Ut Creator ignoret creaturam; unde Apostolus: O homo tu quis es, qui respondeas Deo? nunquid dicit figmentum factori suo: Quare me fecisti? Rom. 9.
‡‡‡29:17 In modico et in brevi. HIER. Modicum et breve ex quo hoc prædictum est usque ad ascensionem Domini: omnia enim tempora, æternitati comparata, brevia sunt et momentanea. Libanus in Carmel. Libanus mons in Phœnicia, etc., usque ad si esset cum adultero viro.
§§§29:21 Et declinaverunt frustra a justo. Dæmones conati sunt, etc., usque ad Scribæ et Pharisæi declinaverunt frustra a justo, dicentes: Non habemus regem nisi Cæsarem Joan. 19..
*29:22 Redemit Abraham. De igne Chaldæorum, etc., usque ad ignis enim lingua eorum ur dicitur.