*19:1 Onus Ægypti, etc. ID. Sciendum multa quæ hic dicuntur ad Ægyptum historialiter pertinere; sed, et hic et in aliis locis, Scripturarum multa ponuntur quæ non possunt juxta historiam stare, ut rerum necessitate cogamur altiorem intelligentiam quærere. Ecce Dominus ascendet, etc. ID. Ægyptus, tenebræ vel mœror, etc., usque ad et corda sapientium Ægypti pavore tabuerunt. Simulacra Ægypti. Idololatria fractam se sentiens, ut etiam magi a dæmonibus docti, vel juxta prophetiam Balaam intelligentes natum Filium Dei, qui magicam destruerat artem, in Bethleem venerunt et Puerum adoraverunt.
†19:2 Et concurrere faciam. ID. Unde in Evangelio: Non veni pacem mittere in terram, sed gladium: veni enim separare hominem a patre suo, etc., Matth. 10..
‡19:3 Et dirumpetur, etc. ID. Dividetur in contraria voluntas Ægypti, ut non magna sentiant sicut ante, sed spirituali gladio separati, consilium suum cognoscant præcipitatum esse.
§19:4 Dominorum crudelium. Multis dominis Ægyptus tradita est. Primum Assyriis, post Nabuchodonosor, tertio Alexandro, ad ultimum Romanis, Antonio et Cleopatra ab Augusto superatis. Chaldæi crudeliores, Romani potentiores.
**19:5 Et arescet. Fieri solet, ut cum ira Dei captivitas venit, ut indignationem ejus pestilentia subsequatur, et contra peccatores elementa desæviant. Veniente ergo captivitate per Chaldæos vel Romanos, forsitan et Nilus, et fontes siccati sunt. Hyperbolicos quoque propter nimiam tribulationem flumina possunt dici defecisse, et fontes aruisse et rivuli.
††19:11 Stulti. Adveniente captivitate Babylonica vel Romana, omnia magorum defecerunt consilia. Principes Thaneos. HIER. Humilis mandati; omnes enim hæretici contrariam altitudini humilitatem docent, et ad inferos detrahunt, et humilis mandati et dejecti sunt principes. Filius sapientium. Hæc dicebat unusquisque Pharaoni, etc., usque ad et deos magnos auctores suæ gentis fuisse jactant Isim, et Osirim, et Typhonem. Regum antiquorum. Quasi dicat: Habeo scientiam Scripturarum cum sapientia sæculari.
‡‡19:14 Ebrius et vomens. ID. Furore draconum, ut tandem post vomitum intelligant ebrietatem suam. Quandiu enim ebrii fuerint, nec principium habebunt, nec finem.
§§19:15 Refrenantem. HAYMO. in Isa. Pro eo quod Hieronymus debuit transferre, etc., usque ad alii præ lascivia quid faciant, nesciunt.
***19:16 Mulieres. Quas amat Ægyptus, quas solas vult Pharao vivere, necatis viris. Diabolus virtutes interficit, vitia conservat.
†††19:17 Terra Juda Ægypto. Scientia Scripturarum lex, et prophetæ; Evangelia erunt Ægypto in festivitatem cum se cognoverit, vel in timorem cum se mendacia habuisse intellexerit. In pavorem. Alii in festivitatem, etc., usque ad promittendo auxilium eis.
‡‡‡19:18 Quinque civitates. Quidam quinque libros Moysi intelligunt, etc., usque ad quia de vitiis ad virtutes commutantur. Lingua Chananæa. Quæritur cur non lingua Hebræa, etc., usque ad et qui tactu immundo delectantur.
§§§19:19 In die illa. ID. Hoc non intelligens Onias sacerdos, etc., usque ad et eos usque hodie linguam propriam tenuisse. Et titulus. Titulus Domini evangelica doctrina et apostolica, quæ est usque ad terminos terræ, unde: In omnem terram exivit sonus eorum Psal. 18.. Vel titulus juxta terminum fidei, operatio bona, quæ quantum et fides extendi debet, vel imitatio passionis Christi.
*19:20 Clamabunt enim. Cum evangelica doctrina creverit, et persecutio ingruerit, tunc qui crediderint, clamabunt ad Deum patrem.
†19:23 In die illa. Ante adventum Domini, singulæ nationes, etc., usque ad qui de regno in regnum discurrunt. Et servient Ægyptii. Non quod postea illi fuissent subjugati, etc., usque ad ejusdem cum ipsis conditionis. In die illa erit. ID. Non vicissim ab Assyriis Ægyptiisque medius vexabitur, sed erit tertius cum ipsis serviens, scilicet Romanis.
‡19:25 Benedictus. Hæ regiones præ omnibus aliis monarchis abundaverant, et ideo benedici meruerunt.