6
In anno quo mortuus est rex Ozias, vidi Dominum sedentem super solium excelsum et elevatum; et ea quæ sub ipso erant replebant templum.* In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim. Seraphim stabant super illud: sex alæ uni, et sex alæ alteri; duabus velabant faciem ejus, et duabus velabant pedes ejus, et duabus volabant. Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me. Et clamabant alter ad alterum, et dicebant: [Sanctus, sanctus, sanctus Dominus, Deus exercituum; plena est omnis terra gloria ejus.] Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini. Et commota sunt superliminaria cardinum a voce clamantis, et domus repleta est fumo.§ Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13.. Et dixi: [Væ mihi, quia tacui, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito, et regem Dominum exercituum vidi oculis meis.]** Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus. Et volavit ad me unus de seraphim, et in manu ejus calculus, quem forcipe tulerat de altari,†† De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari. et tetigit os meum, et dixit: [Ecce tetigit hoc labia tua, et auferetur iniquitas tua, et peccatum tuum mundabitur.]‡‡ Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur. Et audivi vocem Domini dicentis: [Quem mittam? et quis ibit nobis?] Et dixi: [Ecce ego, mitte me.]§§ Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit. Et dixit: [Vade, et dices populo huic: Audite audientes, et nolite intelligere; et videte visionem, et nolite cognoscere.*** Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis. 10 Excæca cor populi hujus, et aures ejus aggrava, et oculos ejus claude: ne forte videat oculis suis, et auribus suis audiat, et corde suo intelligat, et convertatur, et sanem eum.]††† Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni. 11 Et dixi: [Usquequo, Domine?] Et dixit: [Donec desolentur civitates absque habitatore, et domus sine homine, et terra relinquetur deserta. 12 Et longe faciet Dominus homines, et multiplicabitur quæ derelicta fuerat in medio terræ. 13 Et adhuc in ea decimatio, et convertetur, et erit in ostensionem sicut terebinthus, et sicut quercus quæ expandit ramos suos; semen sanctum erit id quod steterit in ea.]‡‡‡ Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.

*6:1 In anno, etc. HIER. Ozias ipse est Azarias, etc., usque ad cadens in faciem, excelsa voce clamat ad Dominum. Rex Ozias. Rex, scilicet leprosus, qui sacerdotium usurpavit. Vidi Dominum. Christum scilicet. Visus est Filius in habitu regnantis; locutus est Spiritus sanctus propter consortium majestatis, unitatemque substantiæ. Super solium excelsum, etc. HIER. Qui videt Dominum regnantem in cœlestibus virtutibus, videt eum super solium excelsum et elevatum, quæ sunt Throni et Dominationes, etc. Quidam dicunt seraphim virtutes in cœlo Deo assistentes et laudantes, quæ in ministeria mittuntur maxime ad eos qui purgatione indigent, et propter peccata aliqua ex parte suppliciis. ID. Cherubim, multitudo scientiæ, super quos Dominus in modum aurigæ sedere ostenditur, unde: Qui sedes super cherubim, etc. Seraphim autem præter hunc locum in Scripturis canonicis me legisse non memini. Errant ergo qui in precibus solent scribere: Qui sedes super cherubim et seraphim.

6:2 Stabant. ID. Id est, stant assistentia Deo; volant demonstrantia Deum; nudant quasi medietatem; non manifestant quæ velata sunt; non velant, quæ nota sunt. Sex alæ uni. ID. Victorinus duodecim apostolos intelligit. Nos autem duodecim lapides altaris quos ferrum non tetigit, et duodecim gemmas in diademate sacerdotis. ID. Alas habere dicuntur angeli, quia in superioribus commorantur, vel propter velocem in omnibus discursum, sicut et venti alati dicuntur. Duabus velabant faciem ejus. Ante hæc quæ fuerunt nescio, etc., usque ad angeli quoque et prædicatores nihil inde docent; similiter: Velabant pedes. HIER. Quid post hunc mundum futurum sit ignoramus: media tamen, quæ sex diebus vel ætatibus facta sunt, vel fiunt; cognoscimus tantum Duabus velabant, quia de præsenti tantummodo notitiam habemus. ID. Hebræus meus longe alia via ingressus est, etc., usque ad et tunc vere purgatus labiis, dixi ad Dominum: Ecce ego, mitte me.

6:3 Et clamabant. ID. Non leviter dicunt, sed salutarem omnibus confessionem clamore pronuntiant: Sanctus, sanctus, sanctus, quia et ipsa, scilicet seraphim sancta: sanctius enim his nihil est: mirantur autem quod Filius tantum se humiliaverit et crucem subierit, et terrenis innotuerit. Sanctus, sanctus, etc. Mysterium Trinitatis. In utroque Testamento Trinitas prædicatur, Dominus Christus, scilicet qui hic quatuor litterarum est, quod proprie de Deo ponitur: Iod, He, Iod, He; id est, duo ia, quæ duplicata ineffabile nomen Dei faciunt. Plena est omnis terra. ID. Et implebitur, etc., usque ad post duos et quadraginta annos a passione Domini.

§6:4 Superliminaria. In Veteri Testamento locutus est Dominus, etc., usque ad quem capientes dicimus: Ex parte cognoscimus, et ex parte prophetamus I Cor. 13..

**6:5 Pollutus. ID. Hoc dicit pro societate populi, cum quo cogebatur loqui. Noxium est cum peccatoribus vivere. Ego habito. Nota cum peccatoribus non esse morandum. Et regem Dominum exercituum vidi oculis meis: et volavit ad me unus. Sic Abraham postquam vidit Dominum et vocem ejus audivit, se cinerem et pulverem esse confitetur, quia quantacunque sit hominum dignitas, vilescit in comparatione ejus.

††6:6 De seraphim. ID. Seraphim per m, in masculino genere per n, in neutro genere plurali dicimus. Seraphim tamen singulariter dici potest, sicut cherubim et cherub. Et in manu ejus. Id est, operatione ejus, id est Christi. Calculus, id est, charitas, quem forcipe, id est doctrina duorum Testamentorum, de altari tulerat, et Isaiæ in exemplum posuerat. Calculus. ID. LXX: carbunculus, lapis ignitus, qui propter flammeum colorem igneus dicitur. Forcipe. ID. Hæc est scala Jacob gladius bis acutus, etc., usque ad Dei sermonem duplici acie præceptorum comprehendens. De altari. Quod Joannes vidit in Apocalypsi, quod est plenum calculis ignitis, quibus possunt peccata purgari.

‡‡6:7 Ecce tetigi labia tua: unde: Quid detur tibi aut quid adjiciatur tibi ad linguam dolosam? Sagittæ potentis acutæ cum carbonibus desolatoriis Psal. 119.. Hic est sermo Dei, de quo dicitur: Habes carbones ignis, sedebis super eos, hi erunt tibi in adjutorium. Et auferetur iniquitas. ID. Jeremias, qui puer erat, ideo pene immunis a peccato solius manus attactu purgatur. Ad Isaiam vero qui dicit: Vir pollutus labiis ego sum, angelus cum calculo mittitur.

§§6:8 Quem mittam? Non cogit, sed voluntatem quærit: voluntas enim sola præmium meretur. Isaias autem, tanquam purgatus, offert se spontaneus. Mitte me. ID. Putat se bonum nuntiaturum, etc., usque ad non temeritatis esse, sed obedientiæ, quod se obtulerit.

***6:9 Audite audientes. ID. Lucas secundum LXX in Actibus apostolorum: Aure audietis et non intelligetis, etc., usque ad et magis Græcis quam Hebraicis utitur testimoniis.

†††6:10 Excæca, etc. ID. Cui simile, etc., usque ad nec est Dei crudelitas, sed misericordia, infidelibus excæcatis, humiles illuminare. Et convertatur. Quamvis grave peccatum sit, si convertatur quis, potest salvari: sed hi pro magnitudine sceleris, pœnitentia sunt indigni.

‡‡‡6:13 Et adhuc. Et pro, id est, adhuc ex ea gente decimatio, quasi adhuc decima pars illius gentis remanebit. Et erit. Sub Adriano, Judæa iterum vastata est, quinquagesimo vero anno post captivitatem Romanorum. Prohibiti enim sunt publicis legibus Judæam intrare.