*3:1 Omnia tempus habent. HIER. Incertum et fluctuantem statum conditionis humanæ supra docuit, etc., usque ad nec loco nec tempore continentur.
†3:2 Tempus plantandi, etc. ID. Nulli dubium est, etc., usque ad quia perfecta charitas foras mittit timorem.
‡3:3 Tempus destruendi, etc. Non possumus ædificare bona, nisi prius destruxerimus mala, sicut Jeremiæ dictum est a Deo, ut ante eradicaret et suffoderet et perderet, et postea ædificaret atque plantaret Jerem. 1..
§3:4 Tempus plangendi, etc. Plangendum est nunc ut in futuro saltemus, illam saltationem, quam David ante arcam testamenti II Reg. 6.. Saulis filiæ displicens, magis placuit Deo.
**3:5 Tempus spargendi lapides, etc. HIER. Miror, etc., usque ad et ad pœnitentiam vocat. Tempus amplexandi. Tempus amplexandi sapientiam, et contemplationi strictius inhærendi; et tempus longe fieri a complexu, scilicet sapientiæ, ut curæ temporis, et his sine quibus vivere non possumus, serviamus.
††3:7 Tempus tacendi et tempus. HIER. Docemus in Ecclesiis quod nescimus. Omnes artes absque doctore non discimus, sola hæc tam vilis et tam facilis, ut præceptore non egeat. Nihil nobis videtur esse rectum, nisi quod discimus, ut post multum silentium de discipulis efficiamur magistri. Tempus loquendi. Disciplina Pythagoræ est per quinquennium tacere, et postea eruditos loqui.
‡‡3:8 Tempus dilectionis. Tempus amandi post Deum uxores, liberos, propinquos, et tempus odiendi eos, in martyrio. Vel, Quoniam nunc videmus per speculum in ænigmate I Cor. 13., etc. Tempus erit diligendi præsentiam Dei, et tempus odiendi, quando, facie ad faciem cernentes, et in melius proficientes, incipiemus odisse et despicere quod amavimus. Tempus belli. Modo, non agentibus pœnitentiam; tempus pacis in futuro, quando omnis Isræl salvus fiet; Tempus belli, ne sis securus, accipe armaturam Dei.
§§3:10 Vidi afflictionem quam dedit, etc. HIER. Dicitur quod propterea Deus, etc., usque ad usque ad finem sæculi fecerit crescere, manere et mutari.
***3:12 Et cognovi. HIERON. Ideo colonus in mundo datus est homo, etc., usque ad hinc:
†††3:13 Omnis homo qui comedit et bibit, etc., Multæ enim nunc tribulationes justorum, in futuro autem non erit labor in Jacob. Didici, etc. ID. Nihil est in mundo novum, solis cursus, lunæ vices, terræ et arborum siccitas, vel viror, cum mundo condita sunt; et hæc idcirco Deus certa ratione temperavit, ut Dei Providentiam in his intelligamus, et timeamus a facie Dei. Vultus autem Domini super facientes mala.
‡‡‡3:16 Vidi sub sole. ID. Cum in hoc mundo judicium et veritatem requirerem, etc., usque ad, Omnia enim tempore suo requirentur.
§§§3:17 Dixi in corde meo. ID. Quasi, etc., usque ad et impleri terram pecoribus et armentis.
*3:21 Quis novit. ID. Non dicit, etc., usque ad et rei quasi dubiæ certus assertor sit. Deorsum. Ad inferos. Fieri enim potest ut cito mutentur, et sæpe qui docti videbantur, ad inferos ducuntur; et simplices rustici coronantur.
†3:22 Et deprehendi. Superiori errore turbatus, etc., usque ad quæ in mundo futura sunt postea.