3
Hanc ecce vobis, carissimi, secundam scribo epistolam, in quibus vestram excito in commonitione sinceram mentem:* Hanc ecce vobis. Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam. ut memores sitis eorum, quæ prædixi, verborum, a sanctis prophetis et apostolorum vestrorum, præceptorum Domini et Salvatoris. Ut memores. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. Verborum, dico acceptorum, a sanctis prophetis quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum apostolorum: ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ præcepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit. Hoc primum scientes, quod venient in novissimis diebus in deceptione illusores, juxta proprias concupiscentias ambulantes, dicentes: Ubi est promissio, aut adventus ejus? ex quo enim patres dormierunt, omnia sic perseverant ab initio creaturæ. Latet enim eos hoc volentes, quod cæli erant prius, et terra de aqua, et per aquam consistens Dei verbo: Latet. BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum. per quæ, ille tunc mundus aqua inundatus, periit. Cæli autem, qui nunc sunt, et terra eodem verbo repositi sunt, igni reservati in diem judicii, et perditionis impiorum hominum. Unum vero hoc non lateat vos, carissimi, quia unus dies apud Dominum sicut mille anni, et mille anni sicut dies unus.§ Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur: Non tardat Dominus promissionem suam, sicut quidam existimant: sed patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad pœnitentiam reverti.** Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6.. 10 Adveniet autem dies Domini ut fur: in quo cæli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quæ in ipsa sunt opera, exurentur.†† Cœli magno. Cœli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius. 11 Cum igitur hæc omnia dissolvenda sunt, quales oportet vos esse in sanctis conversationibus, et pietatibus, 12 exspectantes, et properantes in adventum diei Domini, per quem cæli ardentes solventur, et elementa ignis ardore tabescent? 13 Novos vero cælos, et novam terram secundum promissa ipsius exspectamus, in quibus justitia habitat.‡‡ Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65.. 14 Propter quod, carissimi, hæc exspectantes, satagite immaculati, et inviolati ei inveniri in pace:§§ Satagite immaculati et inviolati. Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens. 15 et Domini nostri longanimitatem, salutem arbitremini: sicut et carissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis,*** Frater noster. BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent. 16 sicut et omnibus epistolis, loquens in eis de his in quibus sunt quædam difficilia intellectu, quæ indocti et instabiles depravant, sicut et ceteras Scripturas, ad suam ipsorum perditionem.††† Difficilia. In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem. 17 Vos igitur fratres, præscientes custodite, ne insipientium errore traducti excidatis a propria firmitate: 18 crescite vero in gratia, et in cognitione Domini nostri, et Salvatoris Jesu Christi. Ipsi gloria et nunc, et in diem æternitatis. Amen.

*3:1 Hanc ecce vobis. Quasi dicat: Jam aliam Epistolam scripsi ad repellendos pseudo; et ut meam magnam sollicitudinem vobis ostendam, ecce pro eadem causa hanc etiam secundam scribo Epistolam.

3:2 Ut memores. Id est ut per illas Epistolas sitis memores eorum verborum quæ ego ipse præsens prædixi vobis. Verborum, dico acceptorum, a sanctis prophetis quæ auctoritate sanctorum prophetarum confirmantur, et sitis memores præceptorum sanctorum apostolorum: ne præcepta quæ sancti apostoli dederunt vobis, dimittatis pro prædicatione illorum pseudo, et quæ præcepta sunt etiam Domini et Salvatoris quia ipse Dominus, qui venit salvare nos, hæc præcepta instituit et servare præcepit.

3:5 Latet. BEDA. Ideo dicunt omnia eodem modo perseverare, etc., usque ad in diem judicii et perditionis impiorum hominum.

§3:8 Unum vero hoc. Probato quod judicium vere erit, ostendit quam efficax futurem sit. Si dicitur vobis a pseudo: Quod vultis potestis facere, quia tantum tempus restat usque ad diem judicii, quod ex longinquitate temporis judex scire multa non poterit; non credatis eis, quia quidquid potest fieri mille annis, ita videt, sicut illud quod fit una die. Si dicunt: Mille annis, pœnitendo non assequemini veniam delictorum; non credatis: quia unus dies veræ pœnitentiæ tantum valet ad salutem, quantum mille anni, sicut latroni. Sicut mille anni. BEDA. In agnitione divinæ virtutis, etc., usque ad unde et recte subjungitur:

**3:9 Non tardat Dominus. Et quia omnia videt, potestis credere quod Dominus non tardat promissis implendis, quia nondum est tempus quo implenda implebit. Sed ideo differt, ut electorum summam, quam prævidit, prius adimpleat, unde in Apocalypsi: Et dictum est illis, ut requiescerent adhuc modicum tempus, donec compleantur conservi eorum Apoc. 6..

††3:10 Cœli magno. Cœli, id est sancti; si quid ergo in eis purgandum est, per ignem purgabitur. Elementa. BEDA. Quantor, quibus mundus consistit, etc., usque ad et per temporale supplicium, solventur in melius.

‡‡3:13 Novos vero cœlos. ID. Non ait, alios, sed veteres et antiquos in melius commutandos, etc., usque ad habemus et in prophetis: Lux lucernæ non lucebit ibi amplius Isa. 65..

§§3:14 Satagite immaculati et inviolati. Hæ sunt vigiliæ de quibus dicitur: Beati servi illi quos cum venerit Dominus, invenerit vigilantes. Vigilat qui se a sordibus immunem custodit, qui quantum in se est, cum omnibus hominibus pacem habet, qui omnes illecebras carnis spiritus regimini subdit, in seipso pace felicissima utens.

***3:15 Frater noster. BEDA. Paulum illis scripsisse dicit, in quo ostendit, etc., usque ad et per has se ad profectum excitent.

†††3:16 Difficilia. In Epistolis Pauli quæ depravantur ab hæreticis, etc., usque ad quidam luxuriæ frena laxantes, et alia multa, etc. Depravant. BEDA. Nullus Veteris vel Novi Testamenti liber est in quo hæretici aliquid non perverterint, vel demendo, vel addendo, vel mutando. Unicum remedium indoctis, humili stabilitate verba doctorum auditum præbere, quam stabilitatem quia hæretici non habent, vento superbiæ quasi palea levis de Ecclesia tolluntur, ad suam ipsorum perditionem.