2
[Exultavit cor meum in Domino, et exaltatum est cornu meum in Deo meo; dilatatum est os meum super inimicos meos: quia lætata sum in salutari tuo.* Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori. Non est sanctus, ut est Dominus, neque enim est alius extra te, et non est fortis sicut Deus noster. Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans. Nolite multiplicare loqui sublimia gloriantes; recedant vetera de ore vestro: quia Deus scientiarum Dominus est, et ipsi præparantur cogitationes. Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt. Arcus fortium superatus est, et infirmi accincti sunt robore.§ RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere. Repleti prius, pro panibus se locaverunt: et famelici saturati sunt, donec sterilis peperit plurimos: et quæ multos habebat filios, infirmata est.** Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus. Dominus mortificat et vivificat; deducit ad inferos et reducit. Dominus pauperem facit et ditat, humiliat et sublevat.†† Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis. Suscitat de pulvere egenum, et de stercore elevat pauperem: ut sedeat cum principibus, et solium gloriæ teneat. Domini enim sunt cardines terræ, et posuit super eos orbem.‡‡ De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9.. Pedes sanctorum suorum servabit, et impii in tenebris conticescent: quia non in fortitudine sua roborabitur vir. 10 Dominum formidabunt adversarii ejus: et super ipsos in cælis tonabit. Dominus judicabit fines terræ, et dabit imperium regi suo, et sublimabit cornu christi sui.]§§ Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium. 11 Et abiit Elcana Ramatha, in domum suam: puer autem erat minister in conspectu Domini ante faciem Heli sacerdotis. 12 Porro filii Heli, filii Belial, nescientes Dominum,*** Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur. 13 neque officium sacerdotum ad populum: sed quicumque immolasset victimam, veniebat puer sacerdotis, dum coquerentur carnes, et habebat fuscinulam tridentem in manu sua, 14 et mittebat eam in lebetem, vel in caldariam, aut in ollam, sive in cacabum: et omne quod levabat fuscinula, tollebat sacerdos sibi: sic faciebant universo Israëli venientium in Silo. 15 Etiam antequam adolerent adipem, veniebat puer sacerdotis, et dicebat immolanti: Da mihi carnem, ut coquam sacerdoti: non enim accipiam a te carnem coctam, sed crudam. 16 Dicebatque illi immolans: Incendatur primum juxta morem hodie adeps, et tolle tibi quantumcumque desiderat anima tua. Qui respondens aiebat ei: Nequaquam: nunc enim dabis, alioquin tollam vi. 17 Erat ergo peccatum puerorum grande nimis coram Domino: quia retrahebant homines a sacrificio Domini. 18 Samuel autem ministrabat ante faciem Domini, puer accinctus ephod lineo. 19 Et tunicam parvam faciebat ei mater sua, quam afferebat statutis diebus, ascendens cum viro suo, ut immolaret hostiam solemnem.††† Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat. 20 Et benedixit Heli Elcanæ et uxori ejus: dixitque ei: Reddat tibi Dominus semen de muliere hac, pro fœnore quod commodasti Domino. Et abierunt in locum suum. 21 Visitavit ergo Dominus Annam, et concepit, et peperit tres filios, et duas filias: et magnificatus est puer Samuel apud Dominum. 22 Heli autem erat senex valde, et audivit omnia quæ faciebant filii sui universo Israëli, et quomodo dormiebant cum mulieribus quæ observabant ad ostium tabernaculi: 23 et dixit eis: Quare facitis res hujuscemodi quas ego audio, res pessimas, ab omni populo? 24 Nolite, filii mei: non enim est bona fama quam ego audio, ut transgredi faciatis populum Domini. 25 Si peccaverit vir in virum, placari ei potest Deus: si autem in Dominum peccaverit vir, quis orabit pro eo? Et non audierunt vocem patris sui: quia voluit Dominus occidere eos.‡‡‡ Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa 26 Puer autem Samuel proficiebat atque crescebat, et placebat tam Domino quam hominibus. 27 Venit autem vir Dei ad Heli, et ait ad eum: Hæc dicit Dominus: Numquid non aperte revelatus sum domui patris tui, cum essent in Ægypto in domo Pharaonis?§§§ Patris tui, etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Ægyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et mœrore tabescit. 28 Et elegi eum ex omnibus tribubus Israël mihi in sacerdotem, ut ascenderet ad altare meum, et adoleret mihi incensum, et portaret ephod coram me: et dedi domui patris tui omnia de sacrificiis filiorum Israël. 29 Quare calce abjecistis victimam meam, et munera mea quæ præcepi ut offerrentur in templo: et magis honorasti filios tuos quam me, ut comederetis primitias omnis sacrificii Israël populi mei? 30 Propterea ait Dominus Deus Israël: Loquens locutus sum, ut domus tua, et domus patris tui, ministraret in conspectu meo usque in sempiternum. Nunc autem dicit Dominus: Absit hoc a me: sed quicumque glorificaverit me, glorificabo eum: qui autem contemnunt me, erunt ignobiles. 31 Ecce dies veniunt, et præcidam brachium tuum, et brachium domus patris tui, ut non sit senex in domo tua. 32 Et videbis æmulum tuum in templo, in universis prosperis Israël: et non erit senex in domo tua omnibus diebus.* Æmulum. RAB. Æmulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli III Reg. 2.. 33 Verumtamen non auferam penitus virum ex te ab altari meo: sed ut deficiant oculi tui, et tabescat anima tua: et pars magna domus tuæ morietur cum ad virilem ætatem venerit. Ut deficiant. RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Hæc autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quæ a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi. 34 Hoc autem erit tibi signum, quod venturum est duobus filiis tuis, Ophni et Phinees: in die uno morientur ambo. 35 Et suscitabo mihi sacerdotem fidelem, qui juxta cor meum et animam meam faciet: et ædificabo ei domum fidelem, et ambulabit coram christo meo cunctis diebus. Et animam. ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Isræl post Dominum I Reg. 7.. 36 Futurum est autem, ut quicumque remanserit in domo tua, veniat ut oretur pro eo, et offerat nummum argenteum, et tortam panis, dicatque: Dimitte me, obsecro, ad unam partem sacerdotalem, ut comedam buccellam panis.§ Futurum est. ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. Buccellam. RAB. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quæ fuerunt sacrificia Judæorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.

*2:1 Dilatatum est. RAB. Quia sermo Dei non est alligatus in pressuris, non in præconibus alligatus. ID. Christo, quem puerum amplectitur senex Simeon et cognoscit magnum dicens: Nunc dimittis servum tuum, Domine, secundum verbum tuum, in pace. Quia viderunt oculi mei salutare tuum Luc. 2.. Si lætatus fuero in salutari Dei, tunc dilatabitur os meum. Per meditationem scilicet verbi Dei, venitur ad elevationem cordis, unde: Os nostrum patet ad vos, o Corinthii, cor nostrum dilatavum est II Cor. 5.. Ex latitudine cordis ministratur sapientia ori.

2:2 Non est sanctus. RAB. Præter te, Domine, quia nemo fit nisi a te, et si sint, qui dicuntur dii multi, et Domini multi, nullus tamen eorum naturaliter est id quod Deus est; quia ipse est solus, qui ait: Ego sum qui sum Exod. 3.. Umbra enim ad comparationem corporis non est, vel fumus ad comparationem ignis. Ut est Dominus. ID. Non dicit nisi Dominus: Sed nullus est sicut Dominus, sanctus et sanctificans, justus et justificans.

2:3 Nolite. Redarguit Judæos et sapientes sæculi, extollentes se contra scientiam Dei. Salomon: Altiora te ne quæsieris, et alibi: Deus in cœlo, et tu super terram: sint pauci sermones tui. Vetera, etc. Quæ ad veterem hominem, id est, carnalem conversationem pertinent, scientiam inquirite, quæ non est nisi a Deo: quia ipse est scientiarum Dominus, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ. Ipsi præparantur. Quia aufert se a cogitationibus, quæ sunt sine intellectu, vel ipsi præparantur cogitationes, id est manifestantur. Unde: Dominus novit cogitationes hominum. Deus scientiarum. RAB., ubi supra. Ipse vos scit, etc., usque ad et ab illo non sunt a quo homines sunt.

§2:4 RAB. Id est, intentio eorum, qui sibi potentes esse videntur, ut sine Dei auxilio divina possint implere mandata. Et infirmi. RAB. Qui in Dei pietate confidunt, dicunt: Miserere mei, Deus, quoniam infirmus sum Psal. 6.. Infirmus erat gentilis populus, quando a testamento Dei alienus, nunc autem præcinctus robore, cum indutus scuto fidei et galea salutis, et gladio spiritus, poterit ignea tela diaboli exstinguere.

**2:5 Saturati prius pro panibus. Repleti prius Judæi, scilicet mysteriis eloquiorum pro panibus se locaverunt, id est, separaverunt a Deo: vel a propriis sedibus evulserunt, ne reciperent Evangelium agens de pane qui de cœlo descendit. Repleti iidem, qui et potentes, id est Isrælitæ quibus credita sunt eloquia Dei, sed ancillæ filii, minorati sunt, qui se subtraxerunt, nec in Salvatorem crediderunt, et in ipsis panibus, id est divinis eloquiis tantum terrena senserunt. Gentes autem quibus non est data lex, postquam per Novum Testamentum ad illa eloquia venerunt, multum esuriendo terram transierunt, quia in eis non terrena, sed cœlestia sapuerunt. In Græco ita: Pleni panibus minorati sunt, et esurientes transierunt terram. Et famelici. Id est, gentiles prius egentes, panem verbi Dei jam gustant, quoniam suavis est. Tandiu pasti sunt scientia Dei. Sterilis peperit. In septenario universitas Ecclesiæ designatur, unde et Joannes scribit septem ecclesiis, ad unius plenitudinem se scribere ostendens; unde: Sapientia ædificavit sibi domum, et suffulsit columnas septem Prov. 9.. Sterilis erat in gentibus Ecclesia, antequam iste fetus quem cernimus oriretur. Cernimus etiam terrenam Jerusalem fecundam, nunc infirmatam: quia quicunque in ea filii liberi erant virtutis ejus: nunc vero ibi quoniam littera est, spiritus non est: amissa virtute infirmata est. RAB. Plurimos in Hebræo et in LXX habetur septem. Judæi dicunt, quod nato Samuele, mortuus est primogenitus filius Phenennæ: et singulis Annæ nascentibus filiis, singuli Phenennæ sunt mortui. Sed Phenenna habuit septem: Anna vero quinque. Sed Hebræi duos filios Samuelis annumerant Annæ filiis. ID. Sterilem, etc., usque ad hac ejus paupertate ditati sumus.

††2:7 Pauperem, etc. Jesum, qui propter nos pauper factus est, et ditat eumdem gloria resurrectionis.

‡‡2:8 De pulvere. De corruptione Christum, unde: Nec dabis sanctum tuum videre corruptionem Psal. 15.. De stercore. RAB., ubi supra. Judaico populo, in quo cum se dixisset Apostolus Ecclesiam persecutum, quæ mihi, inquit, fuerunt lucra, propter Christum æstimavi stercora [detrimenta] Philip. 3. Principibus. ID. Quibus dicitur: Sedebitis super sedes duodecim, judicantes duodecim tribus Isræl Matth. 25.. Solium gloriæ. In æquitate Patris sedendo, et quia Pater omne judicium dedit Filio, et quia regni ejus non erit finis Joan. 5.. Cardines terræ. Quatuor scilicet plagæ mundi, in quibus dilatavit orbem Ecclesiæ, quæ a solis ortu usque ad occasum laudant nomen Domini Psal. 112.. Mystice, prædicatores, super quos orbis, id est, Ecclesia, fide eorum stabilitatur, de quibus dicitur: Sub quo curvantur, qui portant orbem Job. 9..

§§2:10 Dominum formidabunt. Quia infirmum faciet adversarium ejus. Potest ex ambiguo Græco intelligi, et adversarium suum. Cum enim Dominus possidere nos incipit, adversarius noster ipsius fit; et vincitur a nobis, non viribus nostris, quia non in virtute propria potens est vir. Dominum formidabunt. Adversarii Judæi, super quos in cœlis, id est apostolis Dominus tonavit, quando eos terruit, gehennam minando, minas signis firmando: unde multi conversi sunt. Vel formidabunt in judicio, quem hic adversantes contempserunt, super quos tonabit, dicens: Ite in ignem æternum Matth. 25.. Quod ne omnibus contingat Dominus quotidie in cœlis, id est, Scripturis et doctoribus, tonat. In cœlis. RAB. Quia justa retributio futura est in die judicii, sed interim tonat de nubibus suis, quas Spiritu sancto implevit postquam cœlos ascendit. Fines. Extrema hominis: quia non judicabuntur, quæ in melius vel deterius medio tempore commutantur, sed extrema in quibus fuerit inventus. Et dabit. Id est, Christo Imperium. Id est Ecclesiam, unde: Dabo tibi gentes hæreditatem tuam. Vel imperium, id est potestatem judicandi, quia omne judicium dedit Filio. Regi. RAB. Christiano populo cui dat virtutem regendi carnem, ut in eo vincat mundum, qui propter eum fudit sanguinem suum. Christi sui. RAB., in lib. Reg. Christiani populi, chrismate uncti: totum tamen corpus cum capite suo unus est Christus. Hæc Anna prophetavit mater Samuelis, in quo tunc figurata est mutatio veteris sacerdotii, et nunc impleta, quando infirmata est fecunda, ut novum haberet sterilis in Christo sacerdotium.

***2:12 Heli. ID. Interpretatur extraneus, a Deo enim alienus est, qui subditos non corrigit. Ophni infamia conversionis, merito autem sic vocatur, qui differt converti in melius. Phinees oris obduratio, vel ori parcens. Duos Phinees sacerdotes legimus: alterum justum Eleazari filium, alterum injustum, filium Heli. Sacerdotes, qui custodiunt os suum, ne exeat inde aliquod pravum, in filio Eleazari signantur. Qui autem os habent obturatum, vel imperitia, vel peccatorum conscientia, filio Heli figurantur. RAB. Refert Josephus, etc., usque ad et subditorum culpa illis imputabitur.

†††2:19 Tunicam. Tunica quam faciebat Anna, id est gratia, et puero tradebat; inceptiva doctrina est, qua fideles prima rudimenta accipiunt, unde: Lac vobis potum dedi, non escam I Cor. 3.. Superhumerale vero lineum, castitatem et continentiam cum bonis operibus signat. Qui enim Domino ministrare desiderat, necesse est ut caste et continenter vivat, et bonis operibus se exerceat.

‡‡‡2:25 Si peccaverit. HIERON., ubi supra. Non eo modo peccatur in virum, quo peccatur in Deum, quia peccare in virum, id est contra proximum, levius est et venialius. In Deum vero peccare, id est a cultu ejus recedere: impietatis peccatum est, quod difficilius punitur, et tardius remittitur. Et cum quis in virum peccat, placato viro facit sibi Deum placabilem. Sed cum quis in Deum peccat, quis orabit pro eo? id est, per quem sibi Deum faciet propitium? Non quod nulla speranda sit venia eis qui in divino peccant officio: sed major est pœna, et tardior venia his qui in rebus Deo sacratis offendunt, quam si verbo vel facto læserint proximum, quia quanto major gloria, tanto gravior offensa

§§§2:27 Patris tui, etc. Aaron, scilicet. Quis enim alius fuit in Ægyptiaca servitute, qui post liberationem electus sit in sacerdotem? Quicunque enim ex ejus genere est, cum videt sacerdotium Christianorum pollere per mundum, sibi autem esse subtractum, dolore et mœrore tabescit.

*2:32 Æmulum. RAB. Æmulus domus Heli fuit, Sadoch sacerdos, qui, abjecto Abiathar a Salomone sacerdotium, suscepit. Unde: Projecit Salomon Abiathar ne esset sacerdos Domini, ut impleretur verbum Domini, quod locutus est super domum Heli III Reg. 2..

2:33 Ut deficiant. RAB. Ut semper scilicet sit de domo Heli in domo Domini, qui in dignitate sacerdotii videns alium substitutum, et se destitutum, deficiat animo et tabescat. Hæc autem mutatio sacerdotii, in Christo plene completa est, quæ a Samuele figurata: post Samuelem enim sacerdotes fuerunt de genere Aaron, Sodoch, et Abiathar, et alii usque ad tempus Christi.

2:35 Et animam. ID. Non habet Deus animam, sed tropice dicitur animam habere, etc., usque ad unde: Et requievit domus Isræl post Dominum I Reg. 7..

§2:36 Futurum est. ID. Non proprie de domo Heli hoc dicitur, sed de domo Aaron, de cujus genere usque hodie veniunt et convertuntur. Buccellam. RAB. Panis quem ego dabo caro mea est pro mundi vita Joan. 6.. Quia dixerat se dedisse cibos domui Aaron de victimis veteris testamenti, quæ fuerunt sacrificia Judæorum, dicit esse postulandam buccellam panis ad comedendum, quod est sacrificium Christianorum et pabulum animarum.