19
Nuntiavit autem Achab Jezabel omnia quæ fecerat Elias, et quomodo occidisset universos prophetas gladio. Misitque Jezabel nuntium ad Eliam, dicens: Hæc mihi faciant dii, et hæc addant, nisi hac hora cras posuero animam tuam sicut animam unius ex illis. Timuit ergo Elias, et surgens abiit quocumque eum ferebat voluntas: venitque in Bersabee Juda, et dimisit ibi puerum suum,* Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit. et perrexit in desertum, viam unius diei. Cumque venisset, et sederet subter unam juniperum, petivit animæ suæ ut moreretur, et ait: Sufficit mihi, Domine: tolle animam meam: neque enim melior sum quam patres mei. Projecitque se, et obdormivit in umbra juniperi: et ecce angelus Domini tetigit eum, et dixit illi: Surge, et comede. Et ecce angelus Domini tetigit. RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus. Respexit, et ecce ad caput suum subcinericius panis, et vas aquæ: comedit ergo, et bibit, et rursum obdormivit. Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam. Reversusque est angelus Domini secundo, et tetigit eum, dixitque illi: Surge, comede: grandis enim tibi restat via. Qui cum surrexisset, comedit et bibit, et ambulavit in fortitudine cibi illius quadraginta diebus et quadraginta noctibus usque ad montem Dei Horeb. Cumque venisset illuc, mansit in spelunca: et ecce sermo Domini ad eum, dixitque illi: Quid hic agis, Elia? 10 At ille respondit: Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam. 11 Et ait ei: Egredere, et sta in monte coram Domino: et ecce Dominus transit. Et spiritus grandis et fortis subvertens montes, et conterens petras, ante Dominum: non in spiritu Dominus. Et post spiritum commotio: non in commotione Dominus.§ Et spiritus. ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum. 12 Et post commotionem ignis: non in igne Dominus. Et post ignem sibilus auræ tenuis. 13 Quod cum audisset Elias, operuit vultum suum pallio, et egressus stetit in ostio speluncæ. Et ecce vox ad eum dicens: Quid hic agis, Elia? Et ille respondit: 14 Zelo zelatus sum pro Domino Deo exercituum, quia dereliquerunt pactum tuum filii Israël: altaria tua destruxerunt, prophetas tuos occiderunt gladio, derelictus sum ego solus, et quærunt animam meam ut auferant eam.** Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu. 15 Et ait Dominus ad eum: Vade, et revertere in viam tuam per desertum in Damascum: cumque perveneris illuc, unges Hazaël regem super Syriam, 16 et Jehu filium Namsi unges regem super Israël: Eliseum autem filium Saphat, qui est de Abelmehula, unges prophetam pro te. 17 Et erit: quicumque fugerit gladium Hazaël, occidet eum Jehu: et quicumque fugerit gladium Jehu, interficiet eum Eliseus.†† Quicunque. ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguæ. 18 Et derelinquam mihi in Israël septem millia virorum, quorum genua non sunt incurvata ante Baal, et omne os quod non adoravit eum osculans manus. 19 Profectus ergo inde Elias, reperit Eliseum filium Saphat, arantem in duodecim jugis boum. Et ipse in duodecim jugis boum arantibus unus erat: cumque venisset Elias ad eum, misit pallium suum super illum.‡‡ Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit. 20 Qui statim relictis bobus cucurrit post Eliam, et ait: Osculer, oro, patrem meum, et matrem meam, et sic sequar te. Dixitque ei: Vade, et revertere: quod enim meum erat, feci tibi. 21 Reversus autem ab eo, tulit par boum, et mactavit illud, et in aratro boum coxit carnes, et dedit populo, et comederunt: consurgensque abiit, et secutus est Eliam, et ministrabat ei.§§ Secutus. ID. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.

*19:3 Timuit ergo Elias et surgens abiit, etc. RAB. Sancti viri, sublevante spiritu ad summa rapiuntur: quandiu vero in hac vita sunt, ne superbiant, tentationibus reprimuntur. Hinc est quod Elias cum tot virtutibus processisset, Jezabel postmodum quamvis reginam tamen mulierculam fugit: et qui mortuos suscitabat, ventura prævidebat, alia quoque præclara faciebat, timore percussus de manu mulieris mortem fugit, de manu Dei mortem petit, nec accipit.

19:5 Et ecce angelus Domini tetigit. RAB. Angelus qui Eliam pavit, magni consilii angelum signat; cujus opera, tam in corporali quam in spirituali natura subsistimus.

19:6 Et ecce ad caput suum, etc. ID. Elias bis pastus exprimit nostræ naturæ infirmitatem, quibus non sufficit simplex pastus, sed duplex, quatenus ad superna valeamus ascendere. Sicut enim corpus sine alimento corporali subsistere nequit, ita nec anima vivere potest sine verbo Dei. ID. Sic et nos dum inertiæ somnum a nobis excutimus, necesse est ut divino solatio confortati, gressu bonorum operum per omne tempus vitæ præsentis summopere festinemus ascendere in montem Dei et in locum sanctum ejus, ut ibi requiem inveniamus æternam.

§19:11 Et spiritus. ID. Spiritus ante Dominum evertit montes et petras conterit, etc., usque ad ad cognitionem veritatis incipere exire. Non in spiritu. Id est, non arbitreris, quod cum vento veniat Dominus, sed post spiritum commotionis, id est, turbinem et impetum venti transibit ignis, deinde sibilus auræ tenuis, post hoc transibit Dominus, ut loquatur tecum.

**19:14 Ego solus, etc. RAB. Tanto prophetæ quid difficile fuit cognoscere in hoc mundo famulos remansisse Deo? Sed qui humilis etiam occulta Dei noverat, elatus etiam aperta nesciebat. Unde certum est, quod humilitatis radio se illuminat, qui aliorum bona subtiliter pensat: quia dum ea quæ ipse fecerit facta foris et ab aliis conspicit, eum qui de singularitate intus erumpere nititur superbiæ tumorem premit. Hinc est, quod voce Dei ad Eliam solum se æstimantem dicitur. Reliqui mihi septem millia virorum, ut dum non solum se remansisse cognosceret elationis gloriam quæ ei de singularitate surgebat, inclinaret. RAB. Non aliter nisi quod eum regem futurum prædixit. Elisæum non aliter quam pallium suum jactans super eum. Illos duos reges nec ipse per se, nec discipulis ejus Elisæus unxit, sed quidam prophetarum missus est ut ungeret Jehu.

††19:17 Quicunque. ID. Nocentes, justitia divina alios per reges plecti facit mucrone, alios per prophetas et sacerdotes transverberat gladio linguæ.

‡‡19:19 Profectus. Cum Redemptor noster descendens de cœlo divino judicio acquisivit populum adhuc terrenis operibus inhiantem, in quo salutem fecit, cum eum ad fidem convertit. Elias enim interpretatur Dominus Deus, Saphat judicans, Elisæus Dei mei salus. Super quem propheta pallium suum misit, cum Dominus populum fide catholica induit. Unde Apostolus: Qui in Christo baptizati estis, Christum induistis Gal. 3.. Relictis bobus cucurrit post Eliam: quia electorum chorus audito, nisi quis renuntiat omnibus, non potest meus esse discipulus Luc. 14., statim cessavit terrenis lucris inhiare, sæcularibus desideriis deservire, et sic aliis verbum vitæ prædicavit, hoc est enim osculari patrem et matrem, quoscunque potest sive de Judæis, sive de gentibus sermone velle corrigere. RAB. Populus quoque Christianus carnalia desideria mactans totum exercitum suum in opus evangelizandi convertit, unde sufficientem pastum adjutoribus suis præbere possit.

§§19:21 Secutus. ID. Nostrum Eliam sequitur et ministrat ei, qui vestigia ejus sequens, hoc est mandata illius observans, ministerium et honorem condigne satagit exhibere.