*9:11 Præbente regi. RAB. ubi supra. Multum auri et argenti, etc., usque ad quia germen cum plenitudine fructuum non afferrent.
†9:17 Ædificavit. RAB. Urbes quas ædificasse dicitur, etc., usque ad ut hostibus spiritualibus insuperabiles exsistant. RAB. Civitates quas Salomon ædificavit de reliquiis Amorrhæorum fuerunt, quas non potuerunt filii Isræl delere, sicut in Jesu Nave legitur Jos. 9.: has postea rex Ægypti subvertit et dedit in dotem filiæ suæ uxori Salomonis, et idcirco reædificavit eas Salomon.
‡9:18 Et Palmiram. Inhabitabilis regio eo quod nusquam aqua inveniretur; sed illo loco ubi ædificata est civitas, fontes abundant, et palma, quæ Græce vocantur Palmira, ipsa est Emath, sive Epiphania vel Antiochia.
§9:20 Universum. RAB. ubi supra. Qui non fuerat de filiis Isræl, fecit Pacificus noster tributarios, cum eis qui non sunt in filiorum numero; sed in servili conditione utitur ad proprium servitium. Tales licet in multis adversentur, tamen frequenter usibus serviunt Ecclesiæ, cum in præsenti tempore de rebus suis solatia præbent. De filiis. ID., ibid. Eos qui non ancillæ filii sunt, sed liberæ, etc., usque ad et in semitas justitiæ ducant.
**9:23 Quinquaginta. ID. Quinquagesimo die post Pascha et lex in monte Sina tributa est, et Spiritus paracletus super discipulos venit. Quid ergo significat iste præpositorum numerus, nisi quod hi qui Spiritus sancti gratia legis Domini scientiam habere merentur, ipsi et se et alios bene regere possunt?
††9:25 Offerebat quoque. ID. Offert Pacificus noster, etc., usque ad et ea quæ sunt Deo placita postulat.
‡‡9:26 Classem. ID. Classis est Ecclesia, etc., usque ad historiam, allegoriam, tropologiam, anagogen in duobus Testamentis.
§§9:28 In Ophir. ID. Ophir nomen est provinciæ in India. Ab Ophir uno de posteris Heber nominatur, quæ et terra aurea appellatur, eo quod montes aureos habeat, qui a leonibus et sævissimis bestiis incoluntur. Ad quos nullus aliter accedere audet, nisi qui in navi stantes juxta littus, terram quam unguibus leonum effossam invenerint, in suam navem recipiunt, ut si bestiæ eos senserint, facile in mare recipiantur.